< 創世記 44 >
1 約瑟吩咐家宰說:「把糧食裝滿這些人的口袋,儘着他們的驢所能馱的,又把各人的銀子放在各人的口袋裏,
Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2 並將我的銀杯和那少年人糴糧的銀子一同裝在他的口袋裏。」家宰就照約瑟所說的話行了;
Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris. factumque est ita.
Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 他們出城走了不遠,約瑟對家宰說:「起來,追那些人去,追上了就對他們說:『你們為甚麼以惡報善呢?
Iamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Ioseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
5 這不是我主人飲酒的杯嗎?豈不是他占卜用的嗎?你們這樣行是作惡了。』」
Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
Fecit ille ut iusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est.
7 他們回答說:「我主為甚麼說這樣的話呢?你僕人斷不能做這樣的事。
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
8 你看,我們從前在口袋裏所見的銀子,尚且從迦南地帶來還你,我們怎能從你主人家裏偷竊金銀呢?
Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quo modo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
9 你僕人中無論在誰那裏搜出來,就叫他死,我們也作我主的奴僕。」
Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
10 家宰說:「現在就照你們的話行吧!在誰那裏搜出來,誰就作我的奴僕;其餘的都沒有罪。」
Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
11 於是他們各人急忙把口袋卸在地下,各人打開口袋。
Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
12 家宰就搜查,從年長的起到年幼的為止,那杯竟在便雅憫的口袋裏搜出來。
Quos scrutatus, incipiens a maiore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Beniamin.
13 他們就撕裂衣服,各人把馱子抬在驢上,回城去了。
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14 猶大和他弟兄們來到約瑟的屋中,約瑟還在那裏,他們就在他面前俯伏於地。
Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 約瑟對他們說:「你們做的是甚麼事呢?你們豈不知像我這樣的人必能占卜嗎?」
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
16 猶大說:「我們對我主說甚麼呢?還有甚麼話可說呢?我們怎能自己表白出來呢?上帝已經查出僕人的罪孽了。我們與那在他手中搜出杯來的都是我主的奴僕。」
Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
17 約瑟說:「我斷不能這樣行!在誰的手中搜出杯來,誰就作我的奴僕;至於你們,可以平平安安地上你們父親那裏去。」
Responditque Ioseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
18 猶大挨近他,說:「我主啊,求你容僕人說一句話給我主聽,不要向僕人發烈怒,因為你如同法老一樣。
Accedens autem propius Iudas, confidenter ait: Oro domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
19 我主曾問僕人們說:『你們有父親有兄弟沒有?』
dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem?
20 我們對我主說:『我們有父親,已經年老,還有他老年所生的一個小孩子。他哥哥死了,他母親只撇下他一人,他父親疼愛他。』
et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est; cuius uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
21 你對僕人說:『把他帶到我這裏來,叫我親眼看看他。』
Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
22 我們對我主說:『童子不能離開他父親,若是離開,他父親必死。』
Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
23 你對僕人說:『你們的小兄弟若不與你們一同下來,你們就不得再見我的面。』
Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
24 我們上到你僕人-我們父親那裏,就把我主的話告訴了他。
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.
Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
26 我們就說:『我們不能下去。我們的小兄弟若和我們同往,我們就可以下去。因為,小兄弟若不與我們同往,我們必不得見那人的面。』
Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
27 你僕人-我父親對我們說:『你們知道我的妻子給我生了兩個兒子。
Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 一個離開我出去了;我說他必是被撕碎了,直到如今我也沒有見他。
Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
29 現在你們又要把這個帶去離開我,倘若他遭害,那便是你們使我白髮蒼蒼、悲悲慘慘地下陰間去了。』 (Sheol )
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. (Sheol )
30 我父親的命與這童子的命相連。如今我回到你僕人-我父親那裏,若沒有童子與我們同在,
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit, (cum anima illius ex huius anima dependeat)
31 我們的父親見沒有童子,他就必死。這便是我們使你僕人-我們的父親白髮蒼蒼、悲悲慘慘地下陰間去了。 (Sheol )
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Sheol )
32 因為僕人曾向我父親為這童子作保,說:『我若不帶他回來交給父親,我便在父親面前永遠擔罪。』
Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
33 現在求你容僕人住下,替這童子作我主的奴僕,叫童子和他哥哥們一同上去。
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
34 若童子不和我同去,我怎能上去見我父親呢?恐怕我看見災禍臨到我父親身上。」
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.