< 創世記 32 >
Iacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam Angeli Dei.
2 雅各看見他們就說:「這是上帝的軍兵」,於是給那地方起名叫瑪哈念。
Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc. Et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
3 雅各打發人先往西珥地去,就是以東地,見他哥哥以掃,
Misit autem et nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
4 吩咐他們說:「你們對我主以掃說:『你的僕人雅各這樣說:我在拉班那裏寄居,直到如今。
præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.
5 我有牛、驢、羊群、僕婢,現在打發人來報告我主,為要在你眼前蒙恩。』」
Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
6 所打發的人回到雅各那裏,說:「我們到了你哥哥以掃那裏,他帶着四百人,正迎着你來。」
Reversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
7 雅各就甚懼怕,而且愁煩,便把那與他同在的人口和羊群、牛群、駱駝分做兩隊,
Timuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos in duas turmas,
8 說:「以掃若來擊殺這一隊,剩下的那一隊還可以逃避。」
dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.
9 雅各說:「耶和華-我祖亞伯拉罕的上帝,我父親以撒的上帝啊,你曾對我說:『回你本地本族去,我要厚待你。』
Dixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi:
10 你向僕人所施的一切慈愛和誠實,我一點也不配得;我先前只拿着我的杖過這約旦河,如今我卻成了兩隊了。
minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior.
11 求你救我脫離我哥哥以掃的手;因為我怕他來殺我,連妻子帶兒女一同殺了。
Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
12 你曾說:『我必定厚待你,使你的後裔如同海邊的沙,多得不可勝數。』」
Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.
13 當夜,雅各在那裏住宿,就從他所有的物中拿禮物要送給他哥哥以掃:
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
14 母山羊二百隻,公山羊二十隻,母綿羊二百隻,公綿羊二十隻,
capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
15 奶崽子的駱駝三十隻-各帶着崽子,母牛四十隻,公牛十隻,母驢二十匹,驢駒十匹;
camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem.
16 每樣各分一群,交在僕人手下,就對僕人說:「你們要在我前頭過去,使群群相離,有空閒的地方」;
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
17 又吩咐儘先走的說:「我哥哥以掃遇見你的時候,問你說:『你是哪家的人?要往哪裏去?你前頭這些是誰的?』
Et præcepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista quæ sequeris?
18 你就說:『是你僕人雅各的,是送給我主以掃的禮物;他自己也在我們後邊。』」
respondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit.
19 又吩咐第二、第三,和一切趕群畜的人說:「你們遇見以掃的時候也要這樣對他說;
Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum.
20 並且你們要說:『你僕人雅各在我們後邊。』」因雅各心裏說:「我藉着在我前頭去的禮物解他的恨,然後再見他的面,或者他容納我。」
Et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi.
Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
22 他夜間起來,帶着兩個妻子,兩個使女,並十一個兒子,都過了雅博渡口,
Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc.
Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,
24 只剩下雅各一人。有一個人來和他摔跤,直到黎明。
mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
25 那人見自己勝不過他,就將他的大腿窩摸了一把,雅各的大腿窩正在摔跤的時候就扭了。
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit.
26 那人說:「天黎明了,容我去吧!」雅各說:「你不給我祝福,我就不容你去。」
Dixitque ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
27 那人說:「你名叫甚麼?」他說:「我名叫雅各。」
Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob.
28 那人說:「你的名不要再叫雅各,要叫以色列;因為你與上帝與人較力,都得了勝。」
At ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis?
29 雅各問他說:「請將你的名告訴我。」那人說:「何必問我的名?」於是在那裏給雅各祝福。
Interrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
30 雅各便給那地方起名叫毗努伊勒,意思說:「我面對面見了上帝,我的性命仍得保全。」
Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
31 日頭剛出來的時候,雅各經過毗努伊勒,他的大腿就瘸了。
Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
32 故此,以色列人不吃大腿窩的筋,直到今日,因為那人摸了雅各大腿窩的筋。
Quam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit.