< 創世記 29 >

1 雅各起行,到了東方人之地,
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
2 看見田間有一口井,有三群羊臥在井旁;因為人飲羊群都是用那井裏的水。井口上的石頭是大的。
Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
3 常有羊群在那裏聚集,牧人把石頭轉離井口飲羊,隨後又把石頭放在井口的原處。
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
4 雅各對牧人說:「弟兄們,你們是哪裏來的?」他們說:「我們是哈蘭來的。」
Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran.
5 他問他們說:「拿鶴的孫子拉班,你們認識嗎?」他們說:「我們認識。」
Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
6 雅各說:「他平安嗎?」他們說:「平安。看哪,他女兒拉結領着羊來了。」
Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
7 雅各說:「日頭還高,不是羊群聚集的時候,你們不如飲羊,再去放一放。」
Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
8 他們說:「我們不能,必等羊群聚齊,人把石頭轉離井口才可飲羊。」
Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
9 雅各正和他們說話的時候,拉結領着她父親的羊來了,因為那些羊是她牧放的。
Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat.
10 雅各看見母舅拉班的女兒拉結和母舅拉班的羊群,就上前把石頭轉離井口,飲他母舅拉班的羊群。
Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
11 雅各與拉結親嘴,就放聲而哭。
Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit,
12 雅各告訴拉結,自己是她父親的外甥,是利百加的兒子,拉結就跑去告訴她父親。
et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo.
13 拉班聽見外甥雅各的信息,就跑去迎接,抱着他,與他親嘴,領他到自己的家。雅各將一切的情由告訴拉班。
Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
14 拉班對他說:「你實在是我的骨肉。」雅各就和他同住了一個月。
respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
15 拉班對雅各說:「你雖是我的骨肉,豈可白白地服事我?請告訴我,你要甚麼為工價?」
dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
16 拉班有兩個女兒,大的名叫利亞,小的名叫拉結。
Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
17 利亞的眼睛沒有神氣,拉結卻生得美貌俊秀。
Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu.
18 雅各愛拉結,就說:「我願為你小女兒拉結服事你七年。」
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
19 拉班說:「我把她給你,勝似給別人,你與我同住吧!」
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me.
20 雅各就為拉結服事了七年;他因為深愛拉結,就看這七年如同幾天。
Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
21 雅各對拉班說:「日期已經滿了,求你把我的妻子給我,我好與她同房。」
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
22 拉班就擺設筵席,請齊了那地方的眾人。
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
23 到晚上,拉班將女兒利亞送來給雅各,雅各就與她同房。
Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
24 拉班又將婢女悉帕給女兒利亞作使女。
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam:
25 到了早晨,雅各一看是利亞,就對拉班說:「你向我做的是甚麼事呢?我服事你,不是為拉結嗎?你為甚麼欺哄我呢?」
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?
26 拉班說:「大女兒還沒有給人,先把小女兒給人,在我們這地方沒有這規矩。
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
27 你為這個滿了七日,我就把那個也給你,你再為她服事我七年。」
Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
28 雅各就如此行。滿了利亞的七日,拉班便將女兒拉結給雅各為妻。
Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
29 拉班又將婢女辟拉給女兒拉結作使女。
cui pater servam Balam tradiderat.
30 雅各也與拉結同房,並且愛拉結勝似愛利亞,於是又服事了拉班七年。
Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.
31 耶和華見利亞失寵,就使她生育,拉結卻不生育。
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
32 利亞懷孕生子,就給他起名叫呂便,因而說:「耶和華看見我的苦情,如今我的丈夫必愛我。」
Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.
33 她又懷孕生子,就說:「耶和華因為聽見我失寵,所以又賜給我這個兒子」,於是給他起名叫西緬。
Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon.
34 她又懷孕生子,起名叫利未,說:「我給丈夫生了三個兒子,他必與我聯合。」
Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
35 她又懷孕生子,說:「這回我要讚美耶和華」,因此給他起名叫猶大。這才停了生育。
Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.

< 創世記 29 >