< 出埃及記 25 >
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 「你告訴以色列人當為我送禮物來;凡甘心樂意的,你們就可以收下歸我。
Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas.
Haec sunt autem quae accipere debeatis: Aurum, et argentum, et aes,
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim:
oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
7 紅瑪瑙與別樣的寶石,可以鑲嵌在以弗得和胸牌上。
lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
9 製造帳幕和其中的一切器具都要照我所指示你的樣式。」
iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud:
10 「要用皂莢木做一櫃,長二肘半,寬一肘半,高一肘半。
Arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
12 也要鑄四個金環,安在櫃的四腳上;這邊兩環,那邊兩環。
et quattuor circulos aureos, quos pones per quattuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:
qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 要用金子錘出兩個基路伯來,安在施恩座的兩頭。
Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
19 這頭做一個基路伯,那頭做一個基路伯,二基路伯要接連一塊,在施恩座的兩頭。
Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 二基路伯要高張翅膀,遮掩施恩座。基路伯要臉對臉,朝着施恩座。
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
21 要將施恩座安在櫃的上邊,又將我所要賜給你的法版放在櫃裏。
in qua pones testimonium quod dabo tibi.
22 我要在那裏與你相會,又要從法櫃施恩座上二基路伯中間,和你說我所要吩咐你傳給以色列人的一切事。」
Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
23 「要用皂莢木做一張桌子,長二肘,寬一肘,高一肘半。
Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labrum aureum per circuitum,
25 桌子的四圍各做一掌寬的橫樑,橫樑上鑲着金牙邊。
et ipsi labro coronam interrasilem altam quattuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
26 要做四個金環,安在桌子的四角上,就是桌子四腳上的四角。
Quattuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
29 要做桌子上的盤子、調羹,並奠酒的爵和瓶;這都要用精金製作。
Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 「要用精金做一個燈臺。燈臺的座和幹與杯、球、花,都要接連一塊錘出來。
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
32 燈臺兩旁要杈出六個枝子:這旁三個,那旁三個。
Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
33 這旁每枝上有三個杯,形狀像杏花,有球,有花;那旁每枝上也有三個杯,形狀像杏花,有球,有花。從燈臺杈出來的六個枝子都是如此。
Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilia: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilia. hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
35 燈臺每兩個枝子以下有球與枝子接連一塊。燈臺出的六個枝子都是如此。
Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
37 要做燈臺的七個燈盞。祭司要點這燈,使燈光對照。
Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant auro purissimo.
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 要謹慎做這些物件,都要照着在山上指示你的樣式。」
Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.