< 出埃及記 11 >
1 耶和華對摩西說:「我再使一樣的災殃臨到法老和埃及,然後他必容你們離開這地。他容你們去的時候,總要催逼你們都從這地出去。
Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
2 你要傳於百姓的耳中,叫他們男女各人向鄰舍要金器銀器。」
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
3 耶和華叫百姓在埃及人眼前蒙恩,並且摩西在埃及地、法老臣僕,和百姓的眼中看為極大。
Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra Aegypti coram servis Pharaonis, et omni populo.
4 摩西說:「耶和華這樣說:『約到半夜,我必出去巡行埃及遍地。
Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte ingrediar in Aegyptum:
5 凡在埃及地,從坐寶座的法老直到磨子後的婢女所有的長子,以及一切頭生的牲畜,都必死。
et morietur omne primogenitum in Terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
6 埃及遍地必有大哀號;從前沒有這樣的,後來也必沒有。
Eritque clamor magnus in universa Terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
7 至於以色列中,無論是人是牲畜,連狗也不敢向他們搖舌,好叫你們知道耶和華是將埃及人和以色列人分別出來。』
Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
8 你這一切臣僕都要俯伏來見我,說:『求你和跟從你的百姓都出去』,然後我要出去。」於是,摩西氣忿忿地離開法老,出去了。
Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post haec egrediemur.
9 耶和華對摩西說:「法老必不聽你們,使我的奇事在埃及地多起來。」
Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra Aegypti.
10 摩西、亞倫在法老面前行了這一切奇事;耶和華使法老的心剛硬,不容以色列人出離他的地。
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et ostenta quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.