< 但以理書 10 >
1 波斯王塞魯士第三年,有事顯給稱為伯提沙撒的但以理。這事是真的,是指着大爭戰;但以理通達這事,明白這異象。
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,
3 美味我沒有吃,酒肉沒有入我的口,也沒有用油抹我的身,直到滿了三個七日。
panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies.
Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.
5 舉目觀看,見有一人身穿細麻衣,腰束烏法精金帶。
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo:
6 他身體如水蒼玉,面貌如閃電,眼目如火把,手和腳如光明的銅,說話的聲音如大眾的聲音。
et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
7 這異象惟有我-但以理一人看見,同着我的人沒有看見。他們卻大大戰兢,逃跑隱藏,
Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
8 只剩下我一人。我見了這大異象便渾身無力,面貌失色,毫無氣力。
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
9 我卻聽見他說話的聲音,一聽見就面伏在地沉睡了。
Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
10 忽然,有一手按在我身上,使我用膝和手掌支持微起。
Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
11 他對我說:「大蒙眷愛的但以理啊,要明白我與你所說的話,只管站起來,因為我現在奉差遣來到你這裏。」他對我說這話,我便戰戰兢兢地立起來。
Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
12 他就說:「但以理啊,不要懼怕!因為從你第一日專心求明白將來的事,又在你上帝面前刻苦己心,你的言語已蒙應允;我是因你的言語而來。
Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
13 但波斯國的魔君攔阻我二十一日。忽然有大君中的一位米迦勒來幫助我,我就停留在波斯諸王那裏。
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
14 現在我來,要使你明白本國之民日後必遭遇的事,因為這異象關乎後來許多的日子。」
Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies.
Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.
16 不料,有一位像人的,摸我的嘴唇,我便開口向那站在我面前的說:「我主啊,因見這異象,我大大愁苦,毫無氣力。
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
17 我主的僕人怎能與我主說話呢?我一見異象就渾身無力,毫無氣息。」
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
19 他說:「大蒙眷愛的人哪,不要懼怕,願你平安!你總要堅強。」他一向我說話,我便覺得有力量,說:「我主請說,因你使我有力量。」
et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me.
20 他就說:「你知道我為何來見你嗎?現在我要回去與波斯的魔君爭戰,我去後,希臘的魔君必來。
Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prœlier adversum principem Persarum; cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.
21 但我要將那錄在真確書上的事告訴你。除了你們的大君米迦勒之外,沒有幫助我抵擋這兩魔君的。」
Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.