< 使徒行傳 7 >

1 大祭司就說:「這些事果然有嗎?」
Dixit autem princeps sacerdotum: Si hæc ita se habent?
2 司提反說:「諸位父兄請聽!當日我們的祖宗亞伯拉罕在美索不達米亞還未住哈蘭的時候,榮耀的上帝向他顯現,
Qui ait: Viri fratres, et patres audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan.
3 對他說:『你要離開本地和親族,往我所要指示你的地方去。』
et dixit ad illum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram, quam monstravero tibi.
4 他就離開迦勒底人之地,住在哈蘭。他父親死了以後,上帝使他從那裏搬到你們現在所住之地。
Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
5 在這地方,上帝並沒有給他產業,連立足之地也沒有給他;但應許要將這地賜給他和他的後裔為業;那時他還沒有兒子。
Et non dedit illi hereditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
6 上帝說:『他的後裔必寄居外邦,那裏的人要叫他們作奴僕,苦待他們四百年。』
Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis:
7 上帝又說:『使他們作奴僕的那國,我要懲罰。以後他們要出來,在這地方事奉我。』
et gentem cui servierint, iudicabo ego, dixit Dominus. et post hæc exibunt, et servient mihi in loco isto.
8 上帝又賜他割禮的約。於是亞伯拉罕生了以撒,第八日給他行了割禮。以撒生雅各;雅各生十二位先祖。
Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Iacob: et Iacob, duodecim Patriarchas.
9 「先祖嫉妒約瑟,把他賣到埃及去;上帝卻與他同在,
Et Patriarchæ æmulantes, Ioseph vendiderunt in Ægyptum. et erat Deus cum eo:
10 救他脫離一切苦難,又使他在埃及王法老面前得恩典,有智慧。法老就派他作埃及國的宰相兼管全家。
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius: et dedit ei gratiam, et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti, et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
11 後來埃及和迦南全地遭遇饑荒,大受艱難,我們的祖宗就絕了糧。
Venit autem fames in universam Ægyptum, et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri.
12 雅各聽見在埃及有糧,就打發我們的祖宗初次往那裏去。
Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Ægypto: misit patres nostros primum:
13 第二次約瑟與弟兄們相認,他的親族也被法老知道了。
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius.
14 約瑟就打發弟兄請父親雅各和全家七十五個人都來。
Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuagintaquinque.
15 於是雅各下了埃及,後來他和我們的祖宗都死在那裏;
Et descendit Iacob in Ægyptum, et defunctus est ipse, et patres nostri.
16 又被帶到示劍,葬於亞伯拉罕在示劍用銀子從哈抹子孫買來的墳墓裏。
Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
17 「及至上帝應許亞伯拉罕的日期將到,以色列民在埃及興盛眾多,
Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,
18 直到有不曉得約瑟的新王興起。
quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Ioseph.
19 他用詭計待我們的宗族,苦害我們的祖宗,叫他們丟棄嬰孩,使嬰孩不能存活。
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificarentur.
20 那時,摩西生下來,俊美非凡,在他父親家裏撫養了三個月。
Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
21 他被丟棄的時候,法老的女兒拾了去,養為自己的兒子。
Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
22 摩西學了埃及人一切的學問,說話行事都有才能。
Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis.
23 「他將到四十歲,心中起意去看望他的弟兄以色列人;
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israel.
24 到了那裏,見他們一個人受冤屈,就護庇他,為那受欺壓的人報仇,打死了那埃及人。
Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum: et fecit ultionem ei, qui iniuriam sustinebat, percusso Ægyptio.
25 他以為弟兄必明白上帝是藉他的手搭救他們;他們卻不明白。
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt.
26 第二天,遇見兩個以色列人爭鬥,就勸他們和睦,說:『你們二位是弟兄,為甚麼彼此欺負呢?』
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum?
27 那欺負鄰舍的把他推開,說:『誰立你作我們的首領和審判官呢?
Qui autem iniuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem, et iudicem super nos?
28 難道你要殺我,像昨天殺那埃及人嗎?』
numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Ægyptium?
29 摩西聽見這話就逃走了,寄居於米甸;在那裏生了兩個兒子。
Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
30 「過了四十年,在西奈山的曠野,有一位天使從荊棘火焰中向摩西顯現。
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina Angelus in igne flammæ rubi.
31 摩西見了那異象,便覺希奇,正進前觀看的時候,有主的聲音說:
Moyses autem videns, admiratus est visum. et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens:
32 『我是你列祖的上帝,就是亞伯拉罕的上帝,以撒的上帝,雅各的上帝。』摩西戰戰兢兢,不敢觀看。
Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
33 主對他說:『把你腳上的鞋脫下來,因為你所站之地是聖地。
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
34 我的百姓在埃及所受的困苦,我實在看見了,他們悲歎的聲音,我也聽見了。我下來要救他們。你來!我要差你往埃及去。』
Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Ægypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Ægyptum.
35 這摩西就是百姓棄絕說『誰立你作我們的首領和審判官』的;上帝卻藉那在荊棘中顯現之使者的手差派他作首領、作救贖的。
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et iudicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu Angeli, qui apparuit illi in rubo.
36 這人領百姓出來,在埃及,在紅海,在曠野,四十年間行了奇事神蹟。
Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
37 那曾對以色列人說『上帝要從你們弟兄中間給你們興起一位先知像我』的,就是這位摩西。
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis.
38 這人曾在曠野會中和西奈山上,與那對他說話的天使同在,又與我們的祖宗同在,並且領受活潑的聖言傳給我們。
Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitæ dare nobis.
39 我們的祖宗不肯聽從,反棄絕他,心裏歸向埃及,
Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
40 對亞倫說:『你且為我們造些神像,在我們前面引路;因為領我們出埃及地的那個摩西,我們不知道他遭了甚麼事。』
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
41 那時,他們造了一個牛犢,又拿祭物獻給那像,歡喜自己手中的工作。
Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulachro, et lætabantur in operibus manuum suarum.
42 上帝就轉臉不顧,任憑他們事奉天上的日月星辰,正如先知書上所寫的說: 以色列家啊, 你們四十年間在曠野, 豈是將犧牲和祭物獻給我嗎?
Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in Libro Prophetarum: Numquid victimas, et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
43 你們抬着摩洛的帳幕和理番神的星, 就是你們所造為要敬拜的像。 因此,我要把你們遷到巴比倫外去。
Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras, quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Babylonem.
44 「我們的祖宗在曠野,有法櫃的帳幕,是上帝吩咐摩西叫他照所看見的樣式做的。
Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat.
45 這帳幕,我們的祖宗相繼承受。當上帝在他們面前趕出外邦人去的時候,他們同約書亞把帳幕搬進承受為業之地,直存到大衛的日子。
Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem Gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
46 大衛在上帝面前蒙恩,祈求為雅各的上帝預備居所;
qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
47 卻是所羅門為上帝造成殿宇。
Salomon autem ædificavit illi domum.
48 其實,至高者並不住人手所造的,就如先知所言:
Sed non excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit:
49 主說:天是我的座位, 地是我的腳凳; 你們要為我造何等的殿宇? 哪裏是我安息的地方呢?
Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meæ est?
50 這一切不都是我手所造的嗎?
Nonne manus mea fecit hæc omnia?
51 「你們這硬着頸項、心與耳未受割禮的人,常時抗拒聖靈!你們的祖宗怎樣,你們也怎樣。
Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut Patres vestri, ita et vos.
52 哪一個先知不是你們祖宗逼迫呢?他們也把預先傳說那義者要來的人殺了;如今你們又把那義者賣了,殺了。
Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui prænunciabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores, et homicidæ fuistis:
53 你們受了天使所傳的律法,竟不遵守。」
qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis.
54 眾人聽見這話就極其惱怒,向司提反咬牙切齒。
Audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
55 但司提反被聖靈充滿,定睛望天,看見上帝的榮耀,又看見耶穌站在上帝的右邊,
Cum autem esset plenus Spiritu sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei.
56 就說:「我看見天開了,人子站在上帝的右邊。」
Et ait: Ecce video cælos apertos, et filium hominis stantem a dextris Dei.
57 眾人大聲喊叫,摀着耳朵,齊心擁上前去,
Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
58 把他推到城外,用石頭打他。作見證的人把衣裳放在一個少年人名叫掃羅的腳前。
Et eiicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus.
59 他們正用石頭打的時候,司提反呼籲主說:「求主耶穌接收我的靈魂!」
Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu suscipe spiritum meum.
60 又跪下大聲喊着說:「主啊,不要將這罪歸於他們!」說了這話,就睡了。掃羅也喜悅他被害。
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino.

< 使徒行傳 7 >