< 使徒行傳 20 >
1 亂定之後,保羅請門徒來,勸勉他們,就辭別起行,往馬其頓去。
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
2 走遍了那一帶地方,用許多話勸勉門徒,然後來到希臘。
Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
3 在那裏住了三個月,將要坐船往敘利亞去,猶太人設計要害他,他就定意從馬其頓回去。
ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Iudæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4 同他到亞細亞去的,有庇哩亞人畢羅斯的兒子所巴特,帖撒羅尼迦人亞里達古和西公都,還有特庇人該猶,並提摩太,又有亞細亞人推基古和特羅非摩。
Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus, et Trophimus.
Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
6 過了除酵的日子,我們從腓立比開船,五天到了特羅亞,和他們相會,在那裏住了七天。
nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7 七日的第一日,我們聚會擘餅的時候,保羅因為要次日起行,就與他們講論,直講到半夜。
Una autem Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
9 有一個少年人,名叫猶推古,坐在窗臺上,困倦沉睡。保羅講了多時,少年人睡熟了,就從三層樓上掉下去;扶起他來,已經死了。
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10 保羅下去,伏在他身上,抱着他,說:「你們不要發慌,他的靈魂還在身上。」
Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11 保羅又上去,擘餅,吃了,談論許久,直到天亮,這才走了。
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13 我們先上船,開往亞朔去,意思要在那裏接保羅;因為他是這樣安排的,他自己打算要步行。
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
14 他既在亞朔與我們相會,我們就接他上船,來到米推利尼。
Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
15 從那裏開船,次日到了基阿的對面;又次日,在撒摩靠岸;又次日,來到米利都。
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
16 乃因保羅早已定意越過以弗所,免得在亞細亞耽延,他急忙前走,巴不得趕五旬節能到耶路撒冷。
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, nequa mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Ierosolymis.
17 保羅從米利都打發人往以弗所去,請教會的長老來。
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit Maiores natu Ecclesiæ.
18 他們來了,保羅就說:「你們知道,自從我到亞細亞的日子以來,在你們中間始終為人如何,
Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
19 服事主,凡事謙卑,眼中流淚,又因猶太人的謀害,經歷試煉。
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Iudæorum:
20 你們也知道,凡與你們有益的,我沒有一樣避諱不說的,或在眾人面前,或在各人家裏,我都教導你們;
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annunciarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,
21 又對猶太人和希臘人證明當向上帝悔改,信靠我主耶穌基督。
testificans Iudæis, atque Gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
22 現在我往耶路撒冷去,心甚迫切,不知道在那裏要遇見甚麼事;
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Ierusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:
23 但知道聖靈在各城裏向我指證,說有捆鎖與患難等待我。
nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens: quoniam vincula, et tribulationes Ierosolymis me manent.
24 我卻不以性命為念,也不看為寶貴,只要行完我的路程,成就我從主耶穌所領受的職事,證明上帝恩惠的福音。
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
25 「我素常在你們中間來往,傳講上帝國的道;如今我曉得,你們以後都不得再見我的面了。
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
26 所以我今日向你們證明,你們中間無論何人死亡,罪不在我身上。
Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
27 因為上帝的旨意,我並沒有一樣避諱不傳給你們的。
Non enim subterfugi, quominus annunciarem omne consilium Dei vobis.
28 聖靈立你們作全群的監督,你們就當為自己謹慎,也為全群謹慎,牧養上帝的教會,就是他用自己血所買來的。
Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29 我知道,我去之後必有兇暴的豺狼進入你們中間,不愛惜羊群。
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
30 就是你們中間,也必有人起來說悖謬的話,要引誘門徒跟從他們。
Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
31 所以你們應當警醒,記念我三年之久晝夜不住地流淚、勸戒你們各人。
Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum.
32 如今我把你們交託上帝和他恩惠的道;這道能建立你們,叫你們和一切成聖的人同得基業。
Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.
Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
34 我這兩隻手常供給我和同人的需用,這是你們自己知道的。
ipsi scitis: quoniam ad ea, quæ mihi opus erant, et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
35 我凡事給你們作榜樣,叫你們知道應當這樣勞苦,扶助軟弱的人,又當記念主耶穌的話,說:『施比受更為有福。』」
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
38 叫他們最傷心的,就是他說「以後不能再見我的面」那句話,於是送他上船去了。
dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.