< 使徒行傳 19 >
1 亞波羅在哥林多的時候,保羅經過了上邊一帶地方,就來到以弗所;在那裏遇見幾個門徒,
Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam Discipulos:
2 問他們說:「你們信的時候受了聖靈沒有?」他們回答說:「沒有,也未曾聽見有聖靈賜下來。」
dixitque ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus.
3 保羅說:「這樣,你們受的是甚麼洗呢?」他們說:「是約翰的洗。」
Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate.
4 保羅說:「約翰所行的是悔改的洗,告訴百姓當信那在他以後要來的,就是耶穌。」
Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, in Iesum.
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu.
6 保羅按手在他們頭上,聖靈便降在他們身上,他們就說方言,又說預言。
Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Erant autem omnes viri fere duodecim.
8 保羅進會堂,放膽講道,一連三個月,辯論上帝國的事,勸化眾人。
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans, et suadens de regno Dei.
9 後來,有些人心裏剛硬不信,在眾人面前毀謗這道,保羅就離開他們,也叫門徒與他們分離,便在推喇奴的學房天天辯論。
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cuiusdam.
10 這樣有兩年之久,叫一切住在亞細亞的,無論是猶太人,是希臘人,都聽見主的道。
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudæi atque Gentiles.
Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli:
12 甚至有人從保羅身上拿手巾或圍裙放在病人身上,病就退了,惡鬼也出去了。
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
13 那時,有幾個遊行各處、念咒趕鬼的猶太人,向那被惡鬼附的人擅自稱主耶穌的名,說:「我奉保羅所傳的耶穌觢令你們出來!」
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudæis exorcistis, invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu, dicentes: Adiuro vos per Iesum, quem Paulus prædicat.
Erant autem quidam Iudæi Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
15 惡鬼回答他們說:「耶穌我認識,保羅我也知道。你們卻是誰呢?」
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Iesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
16 惡鬼所附的人就跳在他們身上,勝了其中二人,制伏他們,叫他們赤着身子受了傷,從那房子裏逃出去了。
Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi, et vulnerati effugerent de domo illa.
17 凡住在以弗所的,無論是猶太人,是希臘人,都知道這事,也都懼怕;主耶穌的名從此就尊大了。
Hoc autem notum factum est omnibus Iudæis, atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Multique credentium veniebant, confitentes, et annunciantes actus suos.
19 平素行邪術的,也有許多人把書拿來,堆積在眾人面前焚燒。他們算計書價,便知道共合五萬塊錢。
Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
21 這些事完了,保羅心裏定意經過了馬其頓、亞該亞,就往耶路撒冷去;又說:「我到了那裏以後,也必須往羅馬去看看。」
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Ierosolymam, dicens: quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
22 於是從幫助他的人中打發提摩太、以拉都二人往馬其頓去,自己暫時等在亞細亞。
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum, et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
24 有一個銀匠,名叫底米丟,是製造亞底米神銀龕的,他使這樣手藝人生意發達。
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
25 他聚集他們和同行的工人,說:「眾位,你們知道我們是倚靠這生意發財。
quos convocans, et eos, qui huiusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
26 這保羅不但在以弗所,也幾乎在亞細亞全地,引誘迷惑許多人,說:『人手所做的,不是神。』這是你們所看見所聽見的。
et videtis, et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
27 這樣,不獨我們這事業被人藐視,就是大女神亞底米的廟也要被人輕忽,連亞細亞全地和普天下所敬拜的大女神之威榮也要消滅了。」
Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet maiestas eius, quam tota Asia, et orbis colit.
28 眾人聽見,就怒氣填胸,喊着說:「大哉,以弗所人的亞底米啊!」
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
29 滿城都轟動起來。眾人拿住與保羅同行的馬其頓人該猶和亞里達古,齊心擁進戲園裏去。
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio, et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
31 還有亞細亞幾位首領,是保羅的朋友,打發人來勸他,不要冒險到戲園裏去。
Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici eius, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
32 聚集的人紛紛亂亂,有喊叫這個的,有喊叫那個的;大半不知道是為甚麼聚集。
alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33 有人把亞歷山大從眾人中帶出來,猶太人推他往前,亞歷山大就擺手,要向百姓分訴;
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
34 只因他們認出他是猶太人,就大家同聲喊着說:「大哉!以弗所人的亞底米啊。」如此約有兩小時。
Quem ut cognoverunt Iudæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
35 那城裏的書記安撫了眾人,就說:「以弗所人哪,誰不知道以弗所人的城是看守大亞底米的廟和從宙斯那裏落下來的像呢?
Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Iovisque prolis?
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
37 你們把這些人帶來,他們並沒有偷竊廟中之物,也沒有謗讟我們的女神。
Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
38 若是底米丟和他同行的人有控告人的事,自有放告的日子,也有方伯可以彼此對告。
Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem.
Si quid autem alterius rei quæritis: in legitima Ecclesia poterit absolvi.
40 今日的擾亂本是無緣無故,我們難免被查問。論到這樣聚眾,我們也說不出所以然來。」
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ: cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursus istius.
Et cum hæc dixisset, dimisit Ecclesiam.