< 列王紀下 9 >
1 先知以利沙叫了一個先知門徒來,吩咐他說:「你束上腰,手拿這瓶膏油往基列的拉末去。
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
2 到了那裏,要尋找寧示的孫子、約沙法的兒子耶戶,使他從同僚中起來,帶他進嚴密的屋子,
Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi: et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.
3 將瓶裏的膏油倒在他頭上,說:『耶和華如此說:我膏你作以色列王。』說完了,就開門逃跑,不要遲延。」
Tenensque lenticulam olei, fundes super caput eius, et dices: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.
Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad,
5 到了那裏,看見眾軍長都坐着,就說:「將軍哪,我有話對你說。」耶戶說:「我們眾人裏,你要對哪一個說呢?」回答說:「將軍哪,我要對你說。」
et ingressus est illuc: ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: Verbum mihi ad te, O princeps. Dixitque Iehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te, O princeps.
6 耶戶就起來,進了屋子,少年人將膏油倒在他頭上,對他說:「耶和華-以色列的上帝如此說:『我膏你作耶和華民以色列的王。
Et surrexit et ingressus est cubiculum: at ille fudit oleum super caput eius, et ait: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Unxi te regem super populum Domini Israel,
7 你要擊殺你主人亞哈的全家,我好在耶洗別身上伸我僕人眾先知和耶和華一切僕人流血的冤。
et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.
8 亞哈全家必都滅亡,凡屬亞哈的男丁,無論是困住的、自由的,我必從以色列中剪除,
Perdamque omnem domum Achab: et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israel.
9 使亞哈的家像尼八兒子耶羅波安的家,又像亞希雅兒子巴沙的家。
Et dabo domum Achab, sicut domum Ieroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.
10 耶洗別必在耶斯列田裏被狗所吃,無人葬埋。』」說完了,少年人就開門逃跑了。
Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.
11 耶戶出來,回到他主人的臣僕那裏,有一人問他說:「平安嗎?這狂妄的人來見你有甚麼事呢?」回答說:「你們認得那人,也知道他說甚麼。」
Iehu autem egressus est ad servos domini sui: qui dixerunt ei: Recte ne sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? Qui ait eis: Nostis hominem, et quid locutus sit.
12 他們說:「這是假話,你據實地告訴我們。」回答說:「他如此如此對我說。他說:『耶和華如此說:我膏你作以色列王。』」
At ille responderunt: Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et hæc locutus est mihi, et ait: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israel.
13 他們就急忙各將自己的衣服鋪在上層臺階,使耶戶坐在其上;他們吹角,說:「耶戶作王了!」
Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius, in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Iehu.
14 這樣,寧示的孫子、約沙法的兒子耶戶背叛約蘭。先是約蘭和以色列眾人因為亞蘭王哈薛的緣故,把守基列的拉末;
Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram: porro Ioram obsederat Ramoth Galaad, ipse, et omnis Israel contra Hazael regem Syriæ:
15 但約蘭王回到耶斯列,醫治與亞蘭王哈薛打仗所受的傷。耶戶說:「若合你們的意思,就不容人逃出城往耶斯列報信去。」
et reversus fuerat ut curaretur in Iezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri, præliantem contra Hazael regem Syriæ: Dixitque Iehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nunciet in Iezrahel.
16 於是耶戶坐車往耶斯列去,因為約蘭病臥在那裏。猶大王亞哈謝已經下去看望他。
Et ascendit, et profectus est in Iezrahel: Ioram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram.
17 有一個守望的人站在耶斯列的樓上,看見耶戶帶着一群人來,就說:「我看見一群人。」約蘭說:「打發一個騎馬的去迎接他們,問說:平安不平安?」
Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit globum Iehu venientis, et ait: Video ego globum. Dixitque Ioram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Recte ne sunt omnia?
18 騎馬的就去迎接耶戶,說:「王問說,平安不平安?」耶戶說:「平安不平安與你何干?你轉在我後頭吧!」守望的人又說:「使者到了他們那裏,卻不回來。」
Abiit ergo, qui ascenderat currum, in occursum eius, et ait: Hæc dicit rex: Pacata ne sunt omnia? Dixitque Iehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me. Nunciavit quoque speculator, dicens: Venit nuncius ad eos, et non revertitur.
19 王又打發一個騎馬的去。這人到了他們那裏,說:「王問說,平安不平安?」耶戶說:「平安不平安與你何干?你轉在我後頭吧!」
Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Iehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me.
20 守望的人又說:「他到了他們那裏,也不回來;車趕得甚猛,像寧示的孫子耶戶的趕法。」
Nunciavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur: est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi, præceps enim graditur.
21 約蘭吩咐說:「套車!」人就給他套車。以色列王約蘭和猶大王亞哈謝各坐自己的車出去迎接耶戶,在耶斯列人拿伯的田那裏遇見他。
Et ait Ioram: Iunge currum. Iunxeruntque currum eius, et egressus est Ioram rex Israel, et Ochozias rex Iuda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Iehu, et invenerunt eum in agro Naboth Iezrahelitæ.
22 約蘭見耶戶就說:「耶戶啊,平安嗎?」耶戶說:「你母親耶洗別的淫行邪術這樣多,焉能平安呢?」
Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: Pax est Iehu? At ille respondit: Quæ pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuæ, et veneficia eius multa vigent.
23 約蘭就轉車逃跑,對亞哈謝說:「亞哈謝啊,反了!」
Convertit autem Ioram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiæ Ochozia.
24 耶戶開滿了弓,射中約蘭的脊背,箭從心窩穿出,約蘭就仆倒在車上。
Porro Iehu tetendit arcum manu, et percussit Ioram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor eius, statimque corruit in curru suo.
25 耶戶對他的軍長畢甲說:「你把他拋在耶斯列人拿伯的田間。你當追想,你我一同坐車跟隨他父亞哈的時候,耶和華對亞哈所說的預言,
Dixitque Iehu ad Badacer ducem: Tolle, proiice eum in agro Naboth Iezrahelitæ: memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem huius, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens:
26 說:『我昨日看見拿伯的血和他眾子的血,我必在這塊田上報應你。』這是耶和華說的,現在你要照着耶和華的話,把他拋在這田間。」
Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et proiice eum in agrum iuxta verbum Domini.
27 猶大王亞哈謝見這光景,就從園亭之路逃跑。耶戶追趕他,說:「把這人也殺在車上。」到了靠近以伯蓮的姑珥坡上擊傷了他。他逃到米吉多,就死在那裏。
Ochozias autem rex Iuda videns hoc, fugit per viam domus horti: persecutusque est eum Iehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est iuxta Ieblaam: qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.
28 他的臣僕用車將他的屍首送到耶路撒冷,葬在大衛城他自己的墳墓裏,與他列祖同葬。
Et imposuerunt eum servi eius super currum suum, et tulerunt in Ierusalem: sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in Civitate David.
29 亞哈謝登基作猶大王的時候,是在亞哈的兒子約蘭第十一年。
Anno undecimo Ioram filii Achab, regnavit Ochozias super Iudam,
30 耶戶到了耶斯列;耶洗別聽見就擦粉、梳頭,從窗戶裏往外觀看。
venitque Iehu in Iezrahel. Porro Iezabel introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
31 耶戶進門的時候,耶洗別說:「殺主人的心利啊,平安嗎?」
ingredientem Iehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?
32 耶戶抬頭向窗戶觀看,說:「誰順從我?」有兩三個太監從窗戶往外看他。
Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram, et ait: Quæ est ista? Et inclinaverunt se ad eum duo, vel tres eunuchi.
33 耶戶說:「把她扔下來!」他們就把她扔下來。她的血濺在牆上和馬上;於是把她踐踏了。
At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum. Et præcipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.
34 耶戶進去,吃了喝了,吩咐說:「你們把這被咒詛的婦人葬埋了,因為她是王的女兒。」
Cumque introgressus esset, ut comederet, biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam: quia filia regis est.
35 他們就去葬埋她,只尋得她的頭骨和腳,並手掌。
Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
36 他們回去告訴耶戶,耶戶說:「這正應驗耶和華藉他僕人提斯比人以利亞所說的話,說:『在耶斯列田間,狗必吃耶洗別的肉;
Reversique nunciaverunt ei. Et ait Iehu: Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens: In agro Iezrahel comedent canes carnes Iezabel,
37 耶洗別的屍首必在耶斯列田間如同糞土,甚至人不能說這是耶洗別。』」
et erunt carnes Iezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Iezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Iezabel?