< 歷代志下 9 >

1 示巴女王聽見所羅門的名聲,就來到耶路撒冷,要用難解的話試問所羅門;跟隨她的人甚多,又有駱駝馱着香料、寶石,和許多金子。她來見了所羅門,就把心裏所有的對所羅門都說出來。
Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Ierusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo.
2 所羅門將她所問的都答上了,沒有一句不明白、不能答的。
Et exposuit ei Salomon omnia quæ proposuerat: nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
3 示巴女王見所羅門的智慧和他所建造的宮室、
Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam ædificaverat,
4 席上的珍饈美味、群臣分列而坐、僕人兩旁侍立,以及他們的衣服裝飾、酒政,和酒政的衣服裝飾,又見他上耶和華殿的臺階,就詫異得神不守舍,
necnon et cibaria mensæ eius, et habitacula servorum, et officia ministrorum eius, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat præ stupore ultra in ea spiritus.
5 對王說:「我在本國裏所聽見論到你的事和你的智慧實在是真的!
Dixitque ad regem: Verus est sermo, quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
6 我先不信那些話,及至我來親眼見了,才知道你的大智慧;人所告訴我的,還不到一半;你的實跡越過我所聽見的名聲。
Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam: vicisti famam virtutibus tuis.
7 你的群臣、你的僕人常侍立在你面前聽你智慧的話是有福的。
Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
8 耶和華-你的上帝是應當稱頌的!他喜悅你,使你坐他的國位,為耶和華-你的上帝作王;因為你的上帝愛以色列人,要永遠堅立他們,所以立你作他們的王,使你秉公行義。」
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israel, et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam.
9 於是示巴女王將一百二十他連得金子和寶石,與極多的香料送給所羅門王;她送給王的香料,以後再沒有這樣的。
Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia ut hæc, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
10 希蘭的僕人和所羅門的僕人從俄斐運了金子來,也運了檀香木和寶石來。
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas:
11 王用檀香木為耶和華殿和王宮做臺,又為歌唱的人做琴瑟;猶大地從來沒有見過這樣的。
de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in Terra Iuda ligna talia.
12 所羅門王按示巴女王所帶來的,還她禮物,另外照她一切所要所求的,都送給她。於是女王和她臣僕轉回本國去了。
Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa, abiit in terram suam cum servis suis.
13 所羅門每年所得的金子共有六百六十六他連得,
Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri:
14 另外還有商人所進的金子,並且阿拉伯諸王與屬國的省長都帶金銀給所羅門。
excepta ea summa, quam legati diversarum gentium, et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiæ, et satrapæ terrarum, qui comportabant aurum, et argentum Salomoni.
15 所羅門王用錘出來的金子打成擋牌二百面,每面用金子六百舍客勒;
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
16 又用錘出來的金子打成盾牌三百面,每面用金子三百舍客勒,都放在黎巴嫩林宮裏。
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta: posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
17 王用象牙製造一個大寶座,用精金包裹。
Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
18 寶座有六層臺階,又有金腳凳,與寶座相連。寶座兩旁有扶手,靠近扶手有兩個獅子站立。
Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes iuxta brachiola,
19 六層臺階上有十二個獅子站立,每層有兩個:左邊一個,右邊一個;在列國中沒有這樣做的。
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis.
20 所羅門王一切的飲器都是金的,黎巴嫩林宮裏的一切器皿都是精金的。所羅門年間,銀子算不了甚麼。
Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
21 因為王的船隻與希蘭的僕人一同往他施去;他施船隻三年一次裝載金、銀、象牙、猿猴、孔雀回來。
Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus: et deferebant inde aurum et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
22 所羅門王的財寶與智慧勝過天下的列王。
Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
23 普天下的王都求見所羅門,要聽上帝賜給他智慧的話。
Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius:
24 他們各帶貢物,就是金器、銀器、衣服、軍械、香料、騾馬,每年有一定之例。
et deferebant ei munera, vasa argentea, et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
25 所羅門有套車的馬四千棚,有馬兵一萬二千,安置在屯車的城邑和耶路撒冷,就是王那裏。
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum, equitumque duodecim millia, constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Ierusalem.
26 所羅門統管諸王,從大河到非利士地,直到埃及的邊界。
Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Ægypti.
27 王在耶路撒冷使銀子多如石頭,香柏木多如高原的桑樹。
Tantamque copiam præbuit argenti in Ierusalem quasi lapidum: et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quæ gignuntur in campestribus.
28 有人從埃及和各國為所羅門趕馬群來。
Adducebantur autem ei equi de Ægypto, cunctisque regionibus.
29 所羅門其餘的事,自始至終,不都寫在先知拿單的書上和示羅人亞希雅的預言書上,並先見易多論尼八兒子耶羅波安的默示書上嗎?
Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo Videntis, contra Ieroboam filium Nabat.
30 所羅門在耶路撒冷作以色列眾人的王共四十年。
Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis.
31 所羅門與他列祖同睡,葬在他父大衛城裏。他兒子羅波安接續他作王。
Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Roboam filius eius pro eo.

< 歷代志下 9 >