< 歷代志下 3 >

1 所羅門就在耶路撒冷、耶和華向他父大衛顯現的摩利亞山上,就是耶布斯人阿珥楠的禾場上、大衛所指定的地方預備好了,開工建造耶和華的殿。
Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusæi.
2 所羅門作王第四年二月初二日開工建造。
Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.
3 所羅門建築上帝殿的根基,乃是這樣:長六十肘,寬二十肘,都按着古時的尺寸。
Et hæc sunt fundamenta, quæ iecit Salomon, ut ædificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
4 殿前的廊子長二十肘,與殿的寬窄一樣,高一百二十肘;裏面貼上精金。
Porticum vero ante frontem, quæ tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
5 大殿的牆都用松木板遮蔽,又貼了精金,上面雕刻棕樹和鍊子;
Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
6 又用寶石裝飾殿牆,使殿華美;所用的金子都是巴瓦音的金子。
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.
7 又用金子貼殿和殿的棟樑、門檻、牆壁、門扇;牆上雕刻基路伯。
Porro aurum erat probatissimum, de cuius laminis texit domum, et trabes eius, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus.
8 又建造至聖所,長二十肘,與殿的寬窄一樣,寬也是二十肘;貼上精金,共用金子六百他連得。
Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
9 金釘重五十舍客勒。樓房都貼上金子。
Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: cænacula quoque texit auro.
10 在至聖所按造像的法子造兩個基路伯,用金子包裹。
Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.
11 兩個基路伯的翅膀共長二十肘。這基路伯的一個翅膀長五肘,挨着殿這邊的牆;那一個翅膀也長五肘,與那基路伯翅膀相接。
Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
12 那基路伯的一個翅膀長五肘,挨着殿那邊的牆;那一個翅膀也長五肘,與這基路伯的翅膀相接。
Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala eius altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
13 兩個基路伯張開翅膀,共長二十肘,面向外殿而立。
Igitur alæ utriusque cherubim expansæ erant, et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versæ ad exteriorem domum.
14 又用藍色、紫色、朱紅色線和細麻織幔子,在其上繡出基路伯來。
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.
15 在殿前造了兩根柱子,高三十五肘;每柱頂高五肘。
Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum.
16 又照聖所內鍊子的樣式做鍊子,安在柱頂上;又做一百石榴,安在鍊子上。
Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quæ catenulis interposuit.
17 將兩根柱子立在殿前,一根在右邊,一根在左邊;右邊的起名叫雅斤,左邊的起名叫波阿斯。
Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris: eam, quæ a dextris erat, vocavit Iachin: et quæ ad lævam, Booz.

< 歷代志下 3 >