< 撒母耳記上 8 >

1 撒母耳年紀老邁,就立他兒子作以色列的士師。
Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
2 長子名叫約珥,次子名叫亞比亞;他們在別是巴作士師。
Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
3 他兒子不行他的道,貪圖財利,收受賄賂,屈枉正直。
Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
4 以色列的長老都聚集,來到拉瑪見撒母耳,
Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
5 對他說:「你年紀老邁了,你兒子不行你的道。現在求你為我們立一個王治理我們,像列國一樣。」
Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
6 撒母耳不喜悅他們說「立一個王治理我們」,他就禱告耶和華。
Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
7 耶和華對撒母耳說:「百姓向你說的一切話,你只管依從;因為他們不是厭棄你,乃是厭棄我,不要我作他們的王。
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
8 自從我領他們出埃及到如今,他們常常離棄我,事奉別神。現在他們向你所行的,是照他們素來所行的。
Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9 故此你要依從他們的話,只是當警戒他們,告訴他們將來那王怎樣管轄他們。」
Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
10 撒母耳將耶和華的話都傳給求他立王的百姓,說:
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
11 「管轄你們的王必這樣行:他必派你們的兒子為他趕車、跟馬,奔走在車前;
Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
12 又派他們作千夫長、五十夫長,為他耕種田地,收割莊稼,打造軍器和車上的器械;
et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
13 必取你們的女兒為他製造香膏,做飯烤餅;
Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
14 也必取你們最好的田地、葡萄園、橄欖園賜給他的臣僕。
Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
15 你們的糧食和葡萄園所出的,他必取十分之一給他的太監和臣僕;
Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16 又必取你們的僕人婢女,健壯的少年人和你們的驢,供他的差役。
Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
17 你們的羊群他必取十分之一,你們也必作他的僕人。
Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18 那時你們必因所選的王哀求耶和華,耶和華卻不應允你們。」
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
19 百姓竟不肯聽撒母耳的話,說:「不然!我們定要一個王治理我們,
Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
20 使我們像列國一樣,有王治理我們,統領我們,為我們爭戰。」
et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
21 撒母耳聽見百姓這一切話,就將這話陳明在耶和華面前。
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
22 耶和華對撒母耳說:「你只管依從他們的話,為他們立王。」撒母耳對以色列人說:「你們各歸各城去吧!」
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam.

< 撒母耳記上 8 >