< 撒母耳記上 28 >

1 那時,非利士人聚集軍旅,要與以色列人打仗。亞吉對大衛說:「你當知道,你和跟隨你的人都要隨我出戰。」
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu, et viri tui.
2 大衛對亞吉說:「僕人所能做的事,王必知道。」亞吉對大衛說:「這樣,我立你永遠作我的護衛長。」
Dixitque David ad Achis: Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
3 那時撒母耳已經死了,以色列眾人為他哀哭,葬他在拉瑪,就是在他本城裏。掃羅曾在國內不容有交鬼的和行巫術的人。
Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos, et hariolos de terra.
4 非利士人聚集,來到書念安營;掃羅聚集以色列眾人在基利波安營。
Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israel, et venit in Gelboe.
5 掃羅看見非利士的軍旅就懼怕,心中發顫。
Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor eius nimis.
6 掃羅求問耶和華,耶和華卻不藉夢,或烏陵,或先知回答他。
Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
7 掃羅吩咐臣僕說:「當為我找一個交鬼的婦人,我好去問她。」臣僕說:「在隱‧多珥有一個交鬼的婦人。」
Dixitque Saul servis suis: Quærite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor.
8 於是掃羅改了裝,穿上別的衣服,帶着兩個人,夜裏去見那婦人。掃羅說:「求你用交鬼的法術,將我所告訴你的死人,為我招上來。」
Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
9 婦人對他說:「你知道掃羅從國中剪除交鬼的和行巫術的。你為何陷害我的性命,使我死呢?」
Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quo modo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar?
10 掃羅向婦人指着耶和華起誓說:「我指着永生的耶和華起誓,你必不因這事受刑。」
Et iuravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
11 婦人說:「我為你招誰上來呢?」回答說:「為我招撒母耳上來。」
Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita.
12 婦人看見撒母耳,就大聲呼叫,對掃羅說:「你是掃羅,為甚麼欺哄我呢?」
Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul.
13 王對婦人說:「不要懼怕,你看見了甚麼呢?」婦人對掃羅說:「我看見有神從地裏上來。」
Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra.
14 掃羅說:「他是怎樣的形狀?」婦人說:「有一個老人上來,身穿長衣。」掃羅知道是撒母耳,就屈身,臉伏於地下拜。
Dixitque ei: Qualis est forma eius? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
15 撒母耳對掃羅說:「你為甚麼攪擾我,招我上來呢?」掃羅回答說:「我甚窘急;因為非利士人攻擊我,上帝也離開我,不再藉先知或夢回答我。因此請你上來,好指示我應當怎樣行。」
Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
16 撒母耳說:「耶和華已經離開你,且與你為敵,你何必問我呢?
Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum?
17 耶和華照他藉我說的話,已經從你手裏奪去國權,賜與別人,就是大衛。
Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David:
18 因你沒有聽從耶和華的命令;他惱怒亞瑪力人,你沒有滅絕他們,所以今日耶和華向你這樣行,
quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris eius in Amalec. idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19 並且耶和華必將你和以色列人交在非利士人的手裏。明日你和你眾子必與我在一處了;耶和華必將以色列的軍兵交在非利士人手裏。」
Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philisthiim.
20 掃羅猛然仆倒,挺身在地,因撒母耳的話甚是懼怕;那一晝一夜,沒有吃甚麼,就毫無氣力。
Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
21 婦人到掃羅面前,見他極其驚恐,對他說:「婢女聽從你的話,不顧惜自己的性命,遵從你所吩咐的。
Ingressa est itaque mulier illa ad Saul, (conturbatus enim erat valde) dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
22 現在求你聽婢女的話,容我在你面前擺上一點食物,你吃了,可以有氣力行路。」
Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
23 掃羅不肯,說:「我不吃。」但他的僕人和婦人再三勸他,他才聽了他們的話,從地上起來,坐在床上。
Qui renuit, et ait: Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
24 婦人急忙將家裏的一隻肥牛犢宰了,又拿麵摶成無酵餅烤了,
Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
25 擺在掃羅和他僕人面前。他們吃完,當夜就起身走了。
et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.

< 撒母耳記上 28 >