< 撒母耳記上 26 >

1 西弗人到基比亞見掃羅,說:「大衛不是在曠野前的哈基拉山藏着嗎?」
Et venerunt Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, quæ est ex adverso solitudinis.
2 掃羅就起身,帶領以色列人中挑選的三千精兵下到西弗的曠野,要在那裏尋索大衛。
Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israël, ut quæreret David in deserto Ziph.
3 掃羅在曠野前的哈基拉山,在道路上安營。大衛住在曠野,聽說掃羅到曠野來追尋他,
Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quæ erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
4 就打發人去探聽,便知道掃羅果然來到。
misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
5 大衛起來,到掃羅安營的地方,看見掃羅和他的元帥尼珥的兒子押尼珥睡臥之處;掃羅睡在輜重營裏,百姓安營在他周圍。
Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiæ ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,
6 大衛對赫人亞希米勒和洗魯雅的兒子約押的兄弟亞比篩說:「誰同我下到掃羅營裏去?」亞比篩說:「我同你下去。」
ait David ad Achimelech Hethæum, et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum.
7 於是大衛和亞比篩夜間到了百姓那裏,見掃羅睡在輜重營裏;他的槍在頭旁,插在地上。押尼珥和百姓睡在他周圍。
Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus: Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.
8 亞比篩對大衛說:「現在上帝將你的仇敵交在你手裏,求你容我拿槍將他刺透在地,一刺就成,不用再刺。」
Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
9 大衛對亞比篩說:「不可害死他。有誰伸手害耶和華的受膏者而無罪呢?」
Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit?
10 大衛又說:「我指着永生的耶和華起誓,他或被耶和華擊打,或是死期到了,或是出戰陣亡;
Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit:
11 我在耶和華面前,萬不敢伸手害耶和華的受膏者。現在你可以將他頭旁的槍和水瓶拿來,我們就走。」
propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus.
12 大衛從掃羅的頭旁拿了槍和水瓶,二人就走了,沒有人看見,沒有人知道,也沒有人醒起,都睡着了,因為耶和華使他們沉沉地睡了。
Tulit igitur David hastam, et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
13 大衛過到那邊去,遠遠地站在山頂上,與他們相離甚遠。
Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
14 大衛呼叫百姓和尼珥的兒子押尼珥說:「押尼珥啊,你為何不答應呢?」押尼珥說:「你是誰?竟敢呼叫王呢?」
clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem?
15 大衛對押尼珥說:「你不是個勇士嗎?以色列中誰能比你呢?民中有人進來要害死王-你的主,你為何沒有保護王-你的主呢?
Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israël? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
16 你這樣是不好的!我指着永生的耶和華起誓,你們都是該死的;因為沒有保護你們的主,就是耶和華的受膏者。現在你看看王頭旁的槍和水瓶在哪裏。」
Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini: nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ qui erat ad caput ejus.
17 掃羅聽出是大衛的聲音,就說:「我兒大衛,這是你的聲音嗎?」大衛說:「主-我的王啊,是我的聲音」;
Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex.
18 又說:「我做了甚麼?我手裏有甚麼惡事?我主竟追趕僕人呢?
Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? quid feci? aut quod est malum in manu mea?
19 求我主我王聽僕人的話:若是耶和華激發你攻擊我,願耶和華收納祭物;若是人激發你,願他在耶和華面前受咒詛;因為他現今趕逐我,不容我在耶和華的產業上有分,說:『你去事奉別神吧!』
Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.
20 現在求王不要使我的血流在離耶和華遠的地方。以色列王出來是尋找一個虼蚤,如同人在山上獵取一個鷓鴣一般。」
Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
21 掃羅說:「我有罪了!我兒大衛,你可以回來,因你今日看我的性命為寶貴;我必不再加害於你。我是糊塗人,大大錯了。」
Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
22 大衛說:「王的槍在這裏,可以吩咐一個僕人過來拿去。
Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
23 今日耶和華將王交在我手裏,我卻不肯伸手害耶和華的受膏者。耶和華必照各人的公義誠實報應他。
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
24 我今日重看你的性命,願耶和華也重看我的性命,並且拯救我脫離一切患難。」
Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
25 掃羅對大衛說:「我兒大衛,願你得福!你必做大事,也必得勝。」於是大衛起行,掃羅回他的本處去了。
Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.

< 撒母耳記上 26 >