< 撒母耳記上 22 >

1 大衛就離開那裏,逃到亞杜蘭洞。他的弟兄和他父親的全家聽見了,就都下到他那裏。
Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
2 凡受窘迫的、欠債的、心裏苦惱的都聚集到大衛那裏;大衛就作他們的頭目,跟隨他的約有四百人。
Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
3 大衛從那裏往摩押的米斯巴去,對摩押王說:「求你容我父母搬來,住在你們這裏,等我知道上帝要為我怎樣行。」
Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
4 大衛領他父母到摩押王面前。大衛住山寨多少日子,他父母也住摩押王那裏多少日子。
Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio.
5 先知迦得對大衛說:「你不要住在山寨,要往猶大地去。」大衛就離開那裏,進入哈列的樹林。
Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
6 掃羅在基比亞的拉瑪,坐在垂絲柳樹下,手裏拿着槍,眾臣僕侍立在左右。掃羅聽見大衛和跟隨他的人在何處,
Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,
7 就對左右侍立的臣僕說:「便雅憫人哪,你們要聽我的話!耶西的兒子能將田地和葡萄園賜給你們各人嗎?能立你們各人作千夫長百夫長嗎?
ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones?
8 你們竟都結黨害我!我的兒子與耶西的兒子結盟的時候,無人告訴我;我的兒子挑唆我的臣子謀害我,就如今日的光景,也無人告訴我,為我憂慮。」
quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
9 那時以東人多益站在掃羅的臣僕中,對他說:「我曾看見耶西的兒子到了挪伯,亞希突的兒子亞希米勒那裏。
Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
10 亞希米勒為他求問耶和華,又給他食物,並給他殺非利士人歌利亞的刀。」
Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.
11 王就打發人將祭司亞希突的兒子亞希米勒和他父親的全家,就是住挪伯的祭司都召了來;他們就來見王。
Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
12 掃羅說:「亞希突的兒子,要聽我的話!」他回答說:「主啊,我在這裏。」
Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine.
13 掃羅對他說:「你為甚麼與耶西的兒子結黨害我,將食物和刀給他,又為他求問上帝,使他起來謀害我,就如今日的光景?」
Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?
14 亞希米勒回答王說:「王的臣僕中有誰比大衛忠心呢?他是王的女婿,又是王的參謀,並且在王家中是尊貴的。
Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
15 我豈是從今日才為他求問上帝呢?斷不是這樣!王不要將罪歸我和我父的全家;因為這事,無論大小,僕人都不知道。」
num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
16 王說:「亞希米勒啊,你和你父的全家都是該死的!」
Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
17 王就吩咐左右的侍衛說:「你們去殺耶和華的祭司;因為他們幫助大衛,又知道大衛逃跑,竟沒有告訴我。」掃羅的臣子卻不肯伸手殺耶和華的祭司。
Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
18 王吩咐多益說:「你去殺祭司吧!」以東人多益就去殺祭司,那日殺了穿細麻布以弗得的八十五人;
Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19 又用刀將祭司城挪伯中的男女、孩童、吃奶的,和牛、羊、驢盡都殺滅。
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.
20 亞希突的兒子亞希米勒有一個兒子,名叫亞比亞他,逃到大衛那裏。
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,
21 亞比亞他將掃羅殺耶和華祭司的事告訴大衛。
et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
22 大衛對亞比亞他說:「那日我見以東人多益在那裏,就知道他必告訴掃羅。你父的全家喪命,都是因我的緣故。
Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
23 你可以住在我這裏,不要懼怕。因為尋索你命的就是尋索我的命;你在我這裏可得保全。」
Mane mecum: ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.

< 撒母耳記上 22 >