< 撒母耳記上 19 >

1 掃羅對他兒子約拿單和眾臣僕說,要殺大衛;掃羅的兒子約拿單卻甚喜愛大衛。
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde.
2 約拿單告訴大衛說:「我父掃羅想要殺你,所以明日早晨你要小心,到一個僻靜地方藏身。
Et indicavit Ionathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane, et manebis clam, et absconderis.
3 我就出到你所藏的田裏,站在我父親旁邊與他談論。我看他情形怎樣,我必告訴你。」
Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum, in agro ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum: et quodcumque videro, nunciabo tibi.
4 約拿單向他父親掃羅替大衛說好話,說:「王不可得罪王的僕人大衛;因為他未曾得罪你,他所行的都與你大有益處。
Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde.
5 他拚命殺那非利士人,耶和華為以色列眾人大行拯救;那時你看見,甚是歡喜,現在為何無故要殺大衛,流無辜人的血,自己取罪呢?」
Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
6 掃羅聽了約拿單的話,就指着永生的耶和華起誓說:「我必不殺他。」
Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathæ, iuravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
7 約拿單叫大衛來,把這一切事告訴他,帶他去見掃羅。他就仍然侍立在掃羅面前。
Vocavit itaque Ionathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
8 此後又有爭戰的事。大衛出去與非利士人打仗,大大殺敗他們,他們就在他面前逃跑。
Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie eius.
9 從耶和華那裏來的惡魔又降在掃羅身上(掃羅手裏拿槍坐在屋裏),大衛就用手彈琴。
Et factus est spiritus Domini malus in Saul. Sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.
10 掃羅用槍想要刺透大衛,釘在牆上,他卻躲開,掃羅的槍刺入牆內。當夜大衛逃走,躲避了。
Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
11 掃羅打發人到大衛的房屋那裏窺探他,要等到天亮殺他。大衛的妻米甲對他說:「你今夜若不逃命,明日你要被殺。」
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annunciasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:
12 於是米甲將大衛從窗戶裏縋下去,大衛就逃走,躲避了。
deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
13 米甲把家中的神像放在床上,頭枕在山羊毛裝的枕頭上,用被遮蓋。
Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius, et operuit eam vestimentis.
14 掃羅打發人去捉拿大衛,米甲說:「他病了。」
Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret.
15 掃羅又打發人去看大衛,說:「當連床將他抬來,我好殺他。」
Rursumque misit Saul nuncios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
16 使者進去,看見床上有神像,頭枕在山羊毛裝的枕頭上。
Cumque venissent nuncii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.
17 掃羅對米甲說:「你為甚麼這樣欺哄我,放我仇敵逃走呢?」米甲回答說:「他對我說:『你放我走,不然我要殺你。』」
Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
18 大衛逃避,來到拉瑪見撒母耳,將掃羅向他所行的事述說了一遍。他和撒母耳就往拿約去居住。
David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nunciavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth.
19 有人告訴掃羅,說大衛在拉瑪的拿約。
Nunciatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Ramatha.
20 掃羅打發人去捉拿大衛。去的人見有一班先知都受感說話,撒母耳站在其中監管他們;打發去的人也受上帝的靈感動說話。
Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam Spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi.
21 有人將這事告訴掃羅,他又打發人去,他們也受感說話。掃羅第三次打發人去,他們也受感說話。
Quod cum nunciatum esset Sauli, misit et alios nuncios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuncios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
22 然後掃羅自己往拉瑪去,到了西沽的大井,問人說:「撒母耳和大衛在哪裏呢?」有人說:「在拉瑪的拿約。」
abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth sunt in Ramatha.
23 他就往拉瑪的拿約去。上帝的靈也感動他,一面走一面說話,直到拉瑪的拿約。
Et abiit in Naioth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha.
24 他就脫了衣服,在撒母耳面前受感說話,一晝一夜露體躺臥。因此有句俗語說:「掃羅也列在先知中嗎?」
Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?

< 撒母耳記上 19 >