< 撒母耳記上 17 >
1 非利士人招聚他們的軍旅,要來爭戰;聚集在屬猶大的梭哥,安營在梭哥和亞西加中間的以弗‧大憫。
Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Iudae: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
2 掃羅和以色列人也聚集,在以拉谷安營,擺列隊伍,要與非利士人打仗。
Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.
3 非利士人站在這邊山上,以色列人站在那邊山上,當中有谷。
Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israel stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos.
4 從非利士營中出來一個討戰的人,名叫歌利亞,是迦特人,身高六肘零一虎口;
Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi:
et cassis aerea super caput eius, et lorica hamata induebatur. porro pondus loricae eius, quinque millia siclorum aeris erat:
et ocreas aereas habebat in cruribus: et clypeus aereus tegebat humeros eius.
7 槍桿粗如織布的機軸,鐵槍頭重六百舍客勒。有一個拿盾牌的人在他前面走。
hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium. ipsum autem ferrum hastae eius sexcentos siclos habebat ferri: et armiger eius antecedebat eum.
8 歌利亞對着以色列的軍隊站立,呼叫說:「你們出來擺列隊伍做甚麼呢?我不是非利士人嗎?你們不是掃羅的僕人嗎?可以從你們中間揀選一人,使他下到我這裏來。
Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad praelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
9 他若能與我戰鬥,將我殺死,我們就作你們的僕人;我若勝了他,將他殺死,你們就作我們的僕人,服事我們。」
si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
10 那非利士人又說:「我今日向以色列人的軍隊罵陣。你們叫一個人出來,與我戰鬥。」
Et aiebat Philisthaeus: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
11 掃羅和以色列眾人聽見非利士人的這些話,就驚惶,極其害怕。
Audiens autem Saul, et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
12 大衛是猶大伯利恆的以法他人耶西的兒子。耶西有八個兒子。當掃羅的時候,耶西已經老邁。
David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros.
13 耶西的三個大兒子跟隨掃羅出征。這出征的三個兒子:長子名叫以利押,次子名叫亞比拿達,三子名叫沙瑪。
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in praelium: et nomina trium filiorum eius, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertius quoque Samma.
David autem erat minimus. Tribus ergo maioribus secutis Saulem,
abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
17 一日,耶西對他兒子大衛說:「你拿一伊法烘了的穗子和十個餅,速速地送到營裏去,交給你哥哥們;
Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
18 再拿這十塊奶餅,送給他們的千夫長,且問你哥哥們好,向他們要一封信來。」
et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce.
19 掃羅與大衛的三個哥哥和以色列眾人,在以拉谷與非利士人打仗。
Saul autem, et illi, et omnes filii Israel, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
20 大衛早晨起來,將羊交託一個看守的人,照着他父親所吩咐的話,帶着食物去了。到了輜重營,軍兵剛出到戰場,吶喊要戰。
Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati.
22 大衛把他帶來的食物留在看守物件人的手下,跑到戰場,問他哥哥們安。
Derelinquens ergo David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
23 與他們說話的時候,那討戰的,就是屬迦特的非利士人歌利亞,從非利士隊中出來,說從前所說的話;大衛都聽見了。
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo haec eadem verba audivit David.
Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius, timentes eum valde.
25 以色列人彼此說:「這上來的人你看見了嗎?他上來是要向以色列人罵陣。若有能殺他的,王必賞賜他大財,將自己的女兒給他為妻,並在以色列人中免他父家納糧當差。」
Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israel.
26 大衛問站在旁邊的人說:「有人殺這非利士人,除掉以色列人的恥辱,怎樣待他呢?這未受割禮的非利士人是誰呢?竟敢向永生上帝的軍隊罵陣嗎?」
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
27 百姓照先前的話回答他說:「有人能殺這非利士人,必如此如此待他。」
Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Haec dabuntur viro, qui percusserit eum.
28 大衛的長兄以利押聽見大衛與他們所說的話,就向他發怒,說:「你下來做甚麼呢?在曠野的那幾隻羊,你交託了誰呢?我知道你的驕傲和你心裏的惡意,你下來特為要看爭戰!」
Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres praelium, descendisti.
29 大衛說:「我做了甚麼呢?我來豈沒有緣故嗎?」
Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est?
30 大衛就離開他轉向別人,照先前的話而問;百姓仍照先前的話回答他。
Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
31 有人聽見大衛所說的話,就告訴了掃羅;掃羅便打發人叫他來。
Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annunciata in conspectu Saul.
32 大衛對掃羅說:「人都不必因那非利士人膽怯。你的僕人要去與那非利士人戰鬥。」
Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cuiusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum.
33 掃羅對大衛說:「你不能去與那非利士人戰鬥;因為你年紀太輕,他自幼就作戰士。」
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum: quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
34 大衛對掃羅說:「你僕人為父親放羊,有時來了獅子,有時來了熊,從群中啣一隻羊羔去。
Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis:
35 我就追趕牠,擊打牠,將羊羔從牠口中救出來。牠起來要害我,我就揪着牠的鬍子,將牠打死。
et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
36 你僕人曾打死獅子和熊,這未受割禮的非利士人向永生上帝的軍隊罵陣,也必像獅子和熊一般。」
Nam et leonem, et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
37 大衛又說:「耶和華救我脫離獅子和熊的爪,也必救我脫離這非利士人的手。」掃羅對大衛說:「你可以去吧!耶和華必與你同在。」
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthaei huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
38 掃羅就把自己的戰衣給大衛穿上,將銅盔給他戴上,又給他穿上鎧甲。
Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput eius, et vestivit eum lorica.
39 大衛把刀跨在戰衣外,試試能走不能走;因為素來沒有穿慣,就對掃羅說:「我穿戴這些不能走,因為素來沒有穿慣。」於是摘脫了。
Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,
40 他手中拿杖,又在溪中挑選了五塊光滑石子,放在袋裏,就是牧人帶的囊裏;手中拿着甩石的機弦,就去迎那非利士人。
et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthaeum.
41 非利士人也漸漸地迎着大衛來,拿盾牌的走在前頭。
ibat autem Philisthaeus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.
42 非利士人觀看,見了大衛,就藐視他;因為他年輕,面色光紅,容貌俊美。
Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat autem adolescens: rufus, et pulcher aspectu.
43 非利士人對大衛說:「你拿杖到我這裏來,我豈是狗呢?」非利士人就指着自己的神咒詛大衛。
Et dixit Philisthaeus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis:
44 非利士人又對大衛說:「來吧!我將你的肉給空中的飛鳥、田野的走獸吃。」
dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae.
45 大衛對非利士人說:「你來攻擊我,是靠着刀槍和銅戟;我來攻擊你,是靠着萬軍之耶和華的名,就是你所怒罵帶領以色列軍隊的上帝。
Dixit autem David ad Philisthaeum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti
46 今日耶和華必將你交在我手裏。我必殺你,斬你的頭,又將非利士軍兵的屍首給空中的飛鳥、地上的野獸吃,使普天下的人都知道以色列中有上帝;
hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus caeli, et bestiis terrae: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel.
47 又使這眾人知道耶和華使人得勝,不是用刀用槍,因為爭戰的勝敗全在乎耶和華。他必將你們交在我們手裏。」
Et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
48 非利士人起身,迎着大衛前來。大衛急忙迎着非利士人,往戰場跑去。
Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei.
49 大衛用手從囊中掏出一塊石子來,用機弦甩去,打中非利士人的額,石子進入額內,他就仆倒,面伏於地。
Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda iecit, et circumducens percussit Philisthaeum in fronte: et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.
50 這樣,大衛用機弦甩石,勝了那非利士人,打死他;大衛手中卻沒有刀。
Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
51 大衛跑去,站在非利士人身旁,將他的刀從鞘中拔出來,殺死他,割了他的頭。非利士眾人看見他們討戰的勇士死了,就都逃跑。
cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium eius, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthiim, quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
52 以色列人和猶大人便起身吶喊,追趕非利士人,直到迦特和以革倫的城門。被殺的非利士人倒在沙拉音的路上,直到迦特和以革倫。
Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, usque ad Geth, et usque ad Accaron.
53 以色列人追趕非利士人回來,就奪了他們的營盤。
Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum.
54 大衛將那非利士人的頭拿到耶路撒冷,卻將他軍裝放在自己的帳棚裏。
Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Ierusalem: arma vero eius posuit in tabernaculo suo.
55 掃羅看見大衛去攻擊非利士人,就問元帥押尼珥說:「押尼珥啊,那少年人是誰的兒子?」押尼珥說:「我敢在王面前起誓,我不知道。」
Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: De qua stirpe descendit hic adolescens? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
Et ait rex: Interroga tu, cuius filius sit iste puer.
57 大衛打死非利士人回來,押尼珥領他到掃羅面前,他手中拿着非利士人的頭。
Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu.
58 掃羅問他說:「少年人哪,你是誰的兒子?」大衛說:「我是你僕人伯利恆人耶西的兒子。」
Et ait ad eum Saul: De qua progenie es o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum.