< 列王紀上 4 >
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
3 示沙的兩個兒子以利何烈、亞希亞作書記,亞希律的兒子約沙法作史官,
Elihoreph, et Ahia filii Sisa scribæ: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:
4 耶何耶大的兒子比拿雅作元帥,撒督和亞比亞他作祭司長,
Banaias filius Ioiadæ super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes.
5 拿單的兒子亞撒利雅作眾吏長,王的朋友拿單的兒子撒布得作領袖,
Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
6 亞希煞作家宰,亞比大的兒子亞多尼蘭掌管服苦的人。
et Ahisar præpositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
7 所羅門在以色列全地立了十二個官吏,使他們供給王和王家的食物,每年各人供給一月。
Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israel, qui præbebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
Et hæc nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim.
9 在瑪迦斯、沙賓、伯‧示麥、以倫‧伯‧哈南有便‧底甲;
Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
11 在多珥山岡有便‧亞比拿達,他娶了所羅門的女兒她法為妻;
Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
12 在他納和米吉多,並靠近撒拉他拿、耶斯列下邊的伯‧善全地,從伯‧善到亞伯‧米何拉直到約念之外,有亞希律的兒子巴拿;
Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.
13 在基列的拉末有便‧基別,他管理在基列的瑪拿西子孫睚珥的城邑,巴珊的亞珥歌伯地的大城六十座,都有城牆和銅閂;
Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quæ habebant seras æreas.
Ahinadab filius Addo præerat in Manaim.
15 在拿弗他利有亞希瑪斯,他也娶了所羅門的一個女兒巴實抹為妻;
Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth.
Iosaphat filius Pharue, in Issachar.
Semei filius Ela, in Beniamin.
19 在基列地,就是從前屬亞摩利王西宏和巴珊王噩之地,有烏利的兒子基別一人管理。
Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.
20 猶大人和以色列人如同海邊的沙那樣多,都吃喝快樂。
Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes.
21 所羅門統管諸國,從大河到非利士地,直到埃及的邊界。所羅門在世的日子,這些國都進貢服事他。
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ eius.
22 所羅門每日所用的食物:細麵三十歌珥,粗麵六十歌珥,
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,
23 肥牛十隻,草場的牛二十隻,羊一百隻,還有鹿、羚羊、誁子,並肥禽。
decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
24 所羅門管理大河西邊的諸王,以及從提弗薩直到迦薩的全地,四境盡都平安。
Ipse enim obtinebat omnem regionem, quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
25 所羅門在世的日子,從但到別是巴的猶大人和以色列人都在自己的葡萄樹下和無花果樹下安然居住。
Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
27 那十二個官吏各按各月供給所羅門王,並一切與他同席之人的食物,一無所缺。
Nutriebantque eos supradicti regis præfecti: sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.
28 眾人各按各分,將養馬與快馬的大麥和乾草送到官吏那裏。
Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
29 上帝賜給所羅門極大的智慧聰明和廣大的心,如同海沙不可測量。
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quæ est in littore maris.
Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum,
31 他的智慧勝過萬人,勝過以斯拉人以探,並瑪曷的兒子希幔、甲各、達大的智慧。他的名聲傳揚在四圍的列國。
et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque et mille.
33 他講論草木,自黎巴嫩的香柏樹直到牆上長的牛膝草,又講論飛禽走獸、昆蟲水族。
Et disputavit super lignis a cedro, quæ est in Libano, usque ad hyssopum, quæ egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
34 天下列王聽見所羅門的智慧,就都差人來聽他的智慧話。
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ, qui audiebant sapientiam eius.