< 哥林多前書 13 >
1 我若能說萬人的方言,並天使的話語,卻沒有愛,我就成了鳴的鑼,響的鈸一般。
Si linguis hominum loquar, et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
2 我若有先知講道之能,也明白各樣的奧祕,各樣的知識,而且有全備的信,叫我能夠移山,卻沒有愛,我就算不得甚麼。
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum.
3 我若將所有的賙濟窮人,又捨己身叫人焚燒,卻沒有愛,仍然與我無益。
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4 愛是恆久忍耐,又有恩慈;愛是不嫉妒;愛是不自誇,不張狂,
Charitas patiens est, benigna est. Charitas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 不做害羞的事,不求自己的益處,不輕易發怒,不計算人的惡,
non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8 愛是永不止息。先知講道之能終必歸於無有;說方言之能終必停止;知識也終必歸於無有。
Charitas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
11 我作孩子的時候,話語像孩子,心思像孩子,意念像孩子,既成了人,就把孩子的事丟棄了。
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
12 我們如今彷彿對着鏡子觀看,模糊不清,到那時就要面對面了。我如今所知道的有限,到那時就全知道,如同主知道我一樣。
Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
13 如今常存的有信,有望,有愛這三樣,其中最大的是愛。
Nunc autem manent, fides, spes, charitas: tria hæc. maior autem horum est charitas.