< 撒迦利亚书 7 >

1 大流士王第四年九月,就是基斯流月初四日,耶和华的话临到撒迦利亚。
Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
2 那时伯特利人已经打发沙利色和利坚米勒,并跟从他们的人,去恳求耶和华的恩,
Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Rogommelech, et viri, qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini:
3 并问万军之耶和华殿中的祭司和先知说:“我历年以来,在五月间哭泣斋戒,现在还当这样行吗?”
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis loquentes: numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut iam feci multis annis?
4 万军之耶和华的话就临到我说:
Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:
5 “你要宣告国内的众民和祭司,说:‘你们这七十年,在五月、七月禁食悲哀,岂是丝毫向我禁食吗?
Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid ieiunium ieiunastis mihi?
6 你们吃喝,不是为自己吃,为自己喝吗?
et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis?
7 当耶路撒冷和四围的城邑有居民,正兴盛,南地高原有人居住的时候,耶和华借从前的先知所宣告的话,你们不当听吗?’”
Numquid non sunt verba, quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur, ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?
8 耶和华的话又临到撒迦利亚说:
Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens:
9 “万军之耶和华曾对你们的列祖如此说:‘要按至理判断,各人以慈爱怜悯弟兄。
Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam, et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
10 不可欺压寡妇、孤儿、寄居的,和贫穷人。谁都不可心里谋害弟兄。’”
Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
11 他们却不肯听从,扭转肩头,塞耳不听,
Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
12 使心硬如金钢石,不听律法和万军之耶和华用灵借从前的先知所说的话。故此,万军之耶和华大发烈怒。
Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
13 万军之耶和华说:“我曾呼唤他们,他们不听;将来他们呼求我,我也不听!
Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
14 我必以旋风吹散他们到素不认识的万国中。这样,他们的地就荒凉,甚至无人来往经过,因为他们使美好之地荒凉了。”
Et dispersi eos per omnia regna, quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.

< 撒迦利亚书 7 >