< 诗篇 95 >
1 来啊,我们要向耶和华歌唱, 向拯救我们的磐石欢呼!
Laus Cantici David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
Praeoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipsius sunt.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
6 来啊,我们要屈身敬拜, 在造我们的耶和华面前跪下。
Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
7 因为他是我们的 神; 我们是他草场的羊,是他手下的民。 惟愿你们今天听他的话:
Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuae eius, et oves manus eius.
8 你们不可硬着心,像当日在米利巴, 就是在旷野的玛撒。
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
9 那时,你们的祖宗试我探我, 并且观看我的作为。
Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.
10 四十年之久,我厌烦那世代,说: 这是心里迷糊的百姓, 竟不晓得我的作为!
Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
11 所以,我在怒中起誓,说: 他们断不可进入我的安息!
Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.