< 诗篇 33 >
1 义人哪,你们应当靠耶和华欢乐; 正直人的赞美是合宜的。
Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 诸天借耶和华的命而造; 万象借他口中的气而成。
Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
10 耶和华使列国的筹算归于无有, 使众民的思念无有功效。
Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 耶和华的筹算永远立定; 他心中的思念万代常存。
Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12 以耶和华为 神的,那国是有福的! 他所拣选为自己产业的,那民是有福的!
Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 他是那造成他们众人心的, 留意他们一切作为的。
qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18 耶和华的眼目看顾敬畏他的人 和仰望他慈爱的人,
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
19 要救他们的命脱离死亡, 并使他们在饥荒中存活。
ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 我们的心向来等候耶和华; 他是我们的帮助,我们的盾牌。
Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
21 我们的心必靠他欢喜, 因为我们向来倚靠他的圣名。
Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
22 耶和华啊,求你照着我们所仰望你的, 向我们施行慈爱!
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.