< 箴言 23 >
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
5 你岂要定睛在虚无的钱财上吗? 因钱财必长翅膀,如鹰向天飞去。
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:
7 因为他心怎样思量, 他为人就是怎样。 他虽对你说,请吃,请喝, 他的心却与你相背。
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
8 你所吃的那点食物必吐出来; 你所说的甘美言语也必落空。
Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
9 你不要说话给愚昧人听, 因他必藐视你智慧的言语。
In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
10 不可挪移古时的地界, 也不可侵入孤儿的田地;
Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas:
11 因他们的救赎主大有能力, 他必向你为他们辨屈。
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
13 不可不管教孩童; 你用杖打他,他必不至于死。
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
14 你要用杖打他, 就可以救他的灵魂免下阴间。 (Sheol )
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. (Sheol )
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
19 我儿,你当听,当存智慧, 好在正道上引导你的心。
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:
21 因为好酒贪食的,必致贫穷; 好睡觉的,必穿破烂衣服。
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
22 你要听从生你的父亲; 你母亲老了,也不可藐视她。
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23 你当买真理; 就是智慧、训诲,和聪明也都不可卖。
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
24 义人的父亲必大得快乐; 人生智慧的儿子,必因他欢喜。
Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
26 我儿,要将你的心归我; 你的眼目也要喜悦我的道路。
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
29 谁有祸患?谁有忧愁? 谁有争斗?谁有哀叹? 谁无故受伤?谁眼目红赤?
Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?
nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?
31 酒发红,在杯中闪烁, 你不可观看, 虽然下咽舒畅, 终久是咬你如蛇,刺你如毒蛇。
Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
35 你必说:人打我,我却未受伤; 人鞭打我,我竟不觉得。 我几时清醒,我仍去寻酒。
Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?