< 箴言 17 >
1 设筵满屋,大家相争, 不如有块干饼,大家相安。
Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
2 仆人办事聪明,必管辖贻羞之子, 又在众子中同分产业。
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet.
Sicut igne probatur argentum, et aurum camino: ita corda probat Dominus.
4 行恶的,留心听奸诈之言; 说谎的,侧耳听邪恶之语。
Malus obedit linguæ iniquæ: et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5 戏笑穷人的,是辱没造他的主; 幸灾乐祸的,必不免受罚。
Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui ruina lætatur alterius, non erit impunitus.
Corona senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum.
Non decent stultum verba composita: nec principem labium mentiens.
8 贿赂在馈送的人眼中看为宝玉, 随处运动都得顺利。
Gemma gratissima, expectatio præstolantis: quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9 遮掩人过的,寻求人爱; 屡次挑错的,离间密友。
Qui celat delictum, quærit amicitias: qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
10 一句责备话深入聪明人的心, 强如责打愚昧人一百下。
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
11 恶人只寻背叛, 所以必有严厉的使者奉差攻击他。
Semper iurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12 宁可遇见丢崽子的母熊, 不可遇见正行愚妄的愚昧人。
Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius.
14 纷争的起头如水放开, 所以,在争闹之先必当止息争竞。
Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit.
15 定恶人为义的,定义人为恶的, 这都为耶和华所憎恶。
Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam, quærit ruinam: et qui evitat discere, incidet in mala.
Omni tempore diligit qui amicus est: et frater in angustiis comprobatur.
Stultus homo plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo.
19 喜爱争竞的,是喜爱过犯; 高立家门的,乃自取败坏。
Qui meditatur discordias, diligit rixas: et qui exaltat ostium, quærit ruinam.
20 心存邪僻的,寻不着好处; 舌弄是非的,陷在祸患中。
Qui perversi cordis est, non inveniet bonum: et qui vertit linguam, incidet in malum.
21 生愚昧子的,必自愁苦; 愚顽人的父毫无喜乐。
Natus est stultus in ignominiam suam: sed nec pater in fatuo lætabitur.
Animus gaudens ætatem floridam facit: spiritus tristis exiccat ossa.
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii.
In facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terræ.
Ira patris, filius stultus: et dolor matris quæ genuit eum.
Non est bonum, damnum inferre iusto: nec percutere principem, qui recta iudicat.
Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.
28 愚昧人若静默不言也可算为智慧; 闭口不说也可算为聪明。
Stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur: et si compresserit labia sua, intelligens.