< 箴言 10 >
1 所罗门的箴言: 智慧之子使父亲欢乐; 愚昧之子叫母亲担忧。
Filius sapiens laetificat patrem: filius vero stultus moestitia est matris suae.
Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte.
3 耶和华不使义人受饥饿; 恶人所欲的,他必推开。
Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet.
Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes.
5 夏天聚敛的,是智慧之子; 收割时沉睡的,是贻羞之子。
Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis.
Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas.
Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet.
8 心中智慧的,必受命令; 口里愚妄的,必致倾倒。
Sapiens corde praecepta suscipit: stultus caeditur labiis.
9 行正直路的,步步安稳; 走弯曲道的,必致败露。
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
10 以眼传神的,使人忧患; 口里愚妄的,必致倾倒。
Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur.
Vena vitae, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem.
Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas.
In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde.
Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est.
15 富户的财物是他的坚城; 穷人的贫乏是他的败坏。
Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum.
Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum.
17 谨守训诲的,乃在生命的道上; 违弃责备的,便失迷了路。
Via vitae, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat.
18 隐藏怨恨的,有说谎的嘴; 口出谗谤的,是愚妄的人。
Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est.
In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo.
Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia.
24 恶人所怕的,必临到他; 义人所愿的,必蒙应允。
Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur.
25 暴风一过,恶人归于无有; 义人的根基却是永久。
Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
27 敬畏耶和华使人日子加多; 但恶人的年岁必被减少。
Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur.
Expectatio iustorum laetitia: spes autem impiorum peribit.
29 耶和华的道是正直人的保障, 却成了作孽人的败坏。
Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum.
Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram.
Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit.
Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.