< 民数记 4 >

1 耶和华晓谕摩西、亚伦说:
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
2 “你从利未人中,将哥辖子孙的总数,照他们的家室、宗族,
Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
3 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,全都计算。
a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis.
4 哥辖子孙在会幕搬运至圣之物,所办的事乃是这样:
Hic est cultus filiorum Caath: Tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
5 起营的时候,亚伦和他儿子要进去摘下遮掩柜的幔子,用以蒙盖法柜,
ingredientur Aaron et filii eius, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
6 又用海狗皮盖在上头,再蒙上纯蓝色的毯子,把杠穿上。
et operient rursum velamine ianthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
7 又用蓝色毯子铺在陈设饼的桌子上,将盘子、调羹、奠酒的爵,和杯摆在上头。桌子上也必有常设的饼。
Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt:
8 在其上又要蒙朱红色的毯子,再蒙上海狗皮,把杠穿上。
extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento ianthinarum pellium, et inducent vectes.
9 要拿蓝色毯子,把灯台和灯台上所用的灯盏、剪子、蜡花盘,并一切盛油的器皿,全都遮盖。
Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quæ ad cocinnandas lucernas necessaria sunt:
10 又要把灯台和灯台的一切器具包在海狗皮里,放在抬架上。
et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium, et inducent vectes.
11 在金坛上要铺蓝色毯子,蒙上海狗皮,把杠穿上。
Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
12 又要把圣所用的一切器具包在蓝色毯子里,用海狗皮蒙上,放在抬架上。
Omnia vasa, quibus ministratur in Sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium, inducentque vectes.
13 要收去坛上的灰,把紫色毯子铺在坛上;
Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
14 又要把所用的一切器具,就是火鼎、肉锸子、铲子、盘子,一切属坛的器具都摆在坛上,又蒙上海狗皮,把杠穿上。
ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium, et inducent vectes.
15 将要起营的时候,亚伦和他儿子把圣所和圣所的一切器具遮盖完了,哥辖的子孙就要来抬,只是不可摸圣物,免得他们死亡。会幕里这些物件是哥辖子孙所当抬的。
Cumque involverint Aaron et filii eius Sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa Sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis:
16 “祭司亚伦的儿子以利亚撒所要看守的是点灯的油与香料,并当献的素祭和膏油,也要看守全帐幕与其中所有的,并圣所和圣所的器具。”
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cuius curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in Sanctuario sunt.
17 耶和华晓谕摩西、亚伦说:
Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
18 “你们不可将哥辖人的支派从利未人中剪除。
Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum:
19 他们挨近至圣物的时候,亚伦和他儿子要进去派他们各人所当办的,所当抬的。这样待他们,好使他们活着,不致死亡。
sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii eius intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
20 只是他们连片时不可进去观看圣所,免得他们死亡。”
Alii nulla curiositate videant quæ sunt in Sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
21 耶和华晓谕摩西说:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
22 “你要将革顺子孙的总数,照着宗族、家室,
Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
23 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,全都数点。
a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis.
24 革顺人各族所办的事、所抬的物乃是这样:
Hoc est officium familiæ Gersonitarum,
25 他们要抬帐幕的幔子和会幕,并会幕的盖与其上的海狗皮,和会幕的门帘,
ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis operimentum aliud, et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi fœderis,
26 院子的帷子和门帘(院子是围帐幕和坛的)、绳子,并所用的器具,不论是做什么用的,他们都要经理。
cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent funiculos, et vasa ministerii,
27 革顺的子孙在一切抬物办事之上都要凭亚伦和他儿子的吩咐;他们所当抬的,要派他们看守。
iubente Aaron et filiis eius, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
28 这是革顺子孙的各族在会幕里所办的事;他们所看守的,必在祭司亚伦儿子以他玛的手下。”
Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
29 “至于米拉利的子孙,你要照着家室、宗族把他们数点。
Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
30 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,你都要数点。
a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.
31 他们办理会幕的事,就是抬帐幕的板、闩、柱子,和带卯的座,
Hæc sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius, columnas ac bases earum,
32 院子四围的柱子和其上带卯的座、橛子、绳子,并一切使用的器具。他们所抬的器具,你们要按名指定。
columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
33 这是米拉利子孙各族在会幕里所办的事,都在祭司亚伦儿子以他玛的手下。”
Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
34 摩西、亚伦与会众的诸首领将哥辖的子孙,照着家室、宗族,
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
35 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,都数点了。
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis:
36 被数的共有二千七百五十名。
et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
37 这是哥辖各族中被数的,是在会幕里办事的,就是摩西、亚伦照耶和华借摩西所吩咐数点的。
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi.
38 革顺子孙被数的,照着家室、宗族,
Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
39 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,共有二千六百三十名。
a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis:
et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
41 这是革顺子孙各族中被数的,是在会幕里办事的,就是摩西、亚伦照耶和华借摩西所吩咐数点的。
Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini.
42 米拉利子孙中各族被数的,照着家室、宗族,
Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
43 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里办事的,共有三千二百名。
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis:
et inventi sunt tria millia ducenti.
45 这是米拉利子孙各族中被数的,就是摩西、亚伦照耶和华借摩西所吩咐数点的。
hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi.
46 凡被数的利未人,就是摩西、亚伦并以色列众首领,照着家室、宗族所数点的,
Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
47 从三十岁直到五十岁,凡前来任职、在会幕里做抬物之工的,共有八千五百八十名。
a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
49 摩西按他们所办的事、所抬的物,凭耶和华的吩咐数点他们;他们这样被摩西数点,正如耶和华所吩咐他的。
Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.

< 民数记 4 >