< 路加福音 8 >
1 过了不多日,耶稣周游各城各乡传道,宣讲 神国的福音。和他同去的有十二个门徒,
Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
2 还有被恶鬼所附、被疾病所累、已经治好的几个妇女,内中有称为抹大拉的马利亚(曾有七个鬼从她身上赶出来),
et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis, et infirmatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
3 又有希律的家宰苦撒的妻子约亚拿,并苏撒拿,和好些别的妇女,都是用自己的财物供给耶稣和门徒。
et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
4 当许多人聚集、又有人从各城里出来见耶稣的时候,耶稣就用比喻说:
Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
5 “有一个撒种的出去撒种。撒的时候,有落在路旁的,被人践踏,天上的飞鸟又来吃尽了。
Exiit qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
6 有落在磐石上的,一出来就枯干了,因为得不着滋润。
Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.
Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
8 又有落在好土里的,生长起来,结实百倍。”耶稣说了这些话,就大声说:“有耳可听的,就应当听!”
Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.
10 他说:“神国的奥秘只叫你们知道;至于别人,就用比喻,叫他们看也看不见,听也听不明。”
Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
12 那些在路旁的,就是人听了道,随后魔鬼来,从他们心里把道夺去,恐怕他们信了得救。
Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
13 那些在磐石上的,就是人听道,欢喜领受,但心中没有根,不过暂时相信,及至遇见试炼就退后了。
Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
14 那落在荆棘里的,就是人听了道,走开以后,被今生的思虑、钱财、宴乐挤住了,便结不出成熟的子粒来。
Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
15 那落在好土里的,就是人听了道,持守在诚实善良的心里,并且忍耐着结实。”
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
16 “没有人点灯用器皿盖上,或放在床底下,乃是放在灯台上,叫进来的人看见亮光。
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17 因为掩藏的事没有不显出来的;隐瞒的事没有不露出来被人知道的。
Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
18 所以,你们应当小心怎样听;因为凡有的,还要加给他;凡没有的,连他自以为有的,也要夺去。”
Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
19 耶稣的母亲和他弟兄来了,因为人多,不得到他跟前。
Venerunt autem ad illum mater, et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba.
20 有人告诉他说:“你母亲和你弟兄站在外边,要见你。”
Et nunciatum est illi: Mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre.
21 耶稣回答说:“听了 神之道而遵行的人就是我的母亲,我的弟兄了。”
Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
22 有一天,耶稣和门徒上了船,对门徒说:“我们可以渡到湖那边去。”他们就开了船。
Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
23 正行的时候,耶稣睡着了。湖上忽然起了暴风,船将满了水,甚是危险。
Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et compellebantur, et periclitabantur.
24 门徒来叫醒了他,说:“夫子!夫子!我们丧命啦!”耶稣醒了,斥责那狂风大浪;风浪就止住,平静了。
Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas.
25 耶稣对他们说:“你们的信心在哪里呢?”他们又惧怕又希奇,彼此说:“这到底是谁?他吩咐风和水,连风和水也听从他了。”
Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
27 耶稣上了岸,就有城里一个被鬼附着的人迎面而来。这个人许久不穿衣服,不住房子,只住在坟茔里。
Et cum de navi egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
28 他见了耶稣,就俯伏在他面前,大声喊叫,说:“至高 神的儿子耶稣,我与你有什么相干?求你不要叫我受苦!”
Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
29 是因耶稣曾吩咐污鬼从那人身上出来。原来这鬼屡次抓住他;他常被人看守,又被铁链和脚镣捆锁,他竟把锁链挣断,被鬼赶到旷野去。
Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
30 耶稣问他说:“你名叫什么?”他说:“我名叫‘群’”;这是因为附着他的鬼多。
Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum.
31 鬼就央求耶稣,不要吩咐他们到无底坑里去。 (Abyssos )
Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. (Abyssos )
32 那里有一大群猪在山上吃食。鬼央求耶稣,准他们进入猪里去。耶稣准了他们,
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
33 鬼就从那人出来,进入猪里去。于是那群猪闯下山崖,投在湖里淹死了。
Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
34 放猪的看见这事就逃跑了,去告诉城里和乡下的人。
Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in villas.
35 众人出来要看是什么事;到了耶稣那里,看见鬼所离开的那人,坐在耶稣脚前,穿着衣服,心里明白过来,他们就害怕。
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum: et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt.
36 看见这事的便将被鬼附着的人怎么得救告诉他们。
Nunciaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
37 格拉森四围的人,因为害怕得很,都求耶稣离开他们;耶稣就上船回去了。
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
38 鬼所离开的那人恳求和耶稣同在;耶稣却打发他回去,说:
Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens:
39 “你回家去,传说 神为你做了何等大的事。”他就去,满城里传扬耶稣为他做了何等大的事。
Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Iesus.
40 耶稣回来的时候,众人迎接他,因为他们都等候他。
Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba. erunt enim omnes expectantes eum.
41 有一个管会堂的,名叫睚鲁,来俯伏在耶稣脚前,求耶稣到他家里去;
Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius,
42 因他有一个独生女儿,约有十二岁,快要死了。 耶稣去的时候,众人拥挤他。
quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
43 有一个女人,患了十二年的血漏,在医生手里花尽了她一切养生的,并没有一人能医好她。
Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
44 她来到耶稣背后,摸他的衣裳 子,血漏立刻就止住了。
accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
45 耶稣说:“摸我的是谁?”众人都不承认。彼得和同行的人都说:“夫子,众人拥拥挤挤紧靠着你。”
Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?
46 耶稣说:“总有人摸我,因我觉得有能力从我身上出去。”
Et dicit Iesus: Tetigit me aliquis. nam et ego novi virtutem de me exiisse.
47 那女人知道不能隐藏,就战战兢兢地来俯伏在耶稣脚前,把摸他的缘故和怎样立刻得好了,当着众人都说出来。
Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
48 耶稣对她说:“女儿,你的信救了你;平平安安地去吧!”
At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
49 还说话的时候,有人从管会堂的家里来,说:“你的女儿死了,不要劳动夫子。”
Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
50 耶稣听见就对他说:“不要怕,只要信!你的女儿就必得救。”
Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
51 耶稣到了他的家,除了彼得、约翰、雅各,和女儿的父母,不许别人同他进去。
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellae.
52 众人都为这女儿哀哭捶胸。耶稣说:“不要哭!她不是死了,是睡着了。”
Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit.
Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: Puella, surge.
55 她的灵魂便回来,她就立刻起来了。耶稣吩咐给她东西吃。
Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare.
56 她的父母惊奇得很;耶稣嘱咐他们,不要把所做的事告诉人。
Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.