< 路加福音 20 >

1 有一天,耶稣在殿里教训百姓,讲福音的时候,祭司长和文士并长老上前来,
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et Scribæ cum senioribus,
2 问他说:“你告诉我们,你仗着什么权柄做这些事?给你这权柄的是谁呢?”
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis, in qua potestate hæc facis? aut: Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem?
3 耶稣回答说:“我也要问你们一句话,你们且告诉我。
Respondens autem Iesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:
4 约翰的洗礼是从天上来的?是从人间来的呢?”
Baptismus Ioannis de cælo erat, an ex hominibus?
5 他们彼此商议说:“我们若说‘从天上来’,他必说:‘你们为什么不信他呢?’
At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus, de cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
6 若说‘从人间来’,百姓都要用石头打死我们,因为他们信约翰是先知。”
Si autem dixerimus, Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim, Ioannem prophetam esse.
7 于是回答说:“不知道是从哪里来的。”
Et responderunt se nescire unde esset.
8 耶稣说:“我也不告诉你们,我仗着什么权柄做这些事。”
Et Iesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
9 耶稣就设比喻对百姓说:“有人栽了一个葡萄园,租给园户,就往外国去住了许久。
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
10 到了时候,打发一个仆人到园户那里去,叫他们把园中当纳的果子交给他;园户竟打了他,叫他空手回去。
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
11 又打发一个仆人去,他们也打了他,并且凌辱他,叫他空手回去。
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
12 又打发第三个仆人去,他们也打伤了他,把他推出去了。
Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes eiecerunt.
13 园主说:‘我怎么办呢?我要打发我的爱子去,或者他们尊敬他。’
Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
14 不料,园户看见他,就彼此商量说:‘这是承受产业的,我们杀他吧,使产业归于我们!’
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est heres, occidamus illum, ut nostra fiat hereditas.
15 于是把他推出葡萄园外,杀了。这样,葡萄园的主人要怎样处治他们呢?
Et eiectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?
16 他要来除灭这些园户,将葡萄园转给别人。”听见的人说:“这是万不可的!”
veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
17 耶稣看着他们说:“经上记着: 匠人所弃的石头 已作了房角的头块石头。 这是什么意思呢?
Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc, quod scriptum est: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
18 凡掉在那石头上的,必要跌碎;那石头掉在谁的身上,就要把谁砸得稀烂。”
Omnis, qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
19 文士和祭司长看出这比喻是指着他们说的,当时就想要下手拿他,只是惧怕百姓。
Et quærebant principes sacerdotum, et Scribæ mittere in illum manus illa hora: et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
20 于是窥探耶稣,打发奸细装作好人,要在他的话上得把柄,好将他交在巡抚的政权之下。
Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
21 奸细就问耶稣说:“夫子,我们晓得你所讲所传都是正道,也不取人的外貌,乃是诚诚实实传 神的道。
Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis, et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces:
22 我们纳税给凯撒,可以不可以?”
licet nobis tributum dare Cæsari, an non?
23 耶稣看出他们的诡诈,就对他们说:
Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
24 “拿一个银钱来给我看。这像和这号是谁的?”他们说:“是凯撒的。”
Ostendite mihi denarium: Cuius habet imaginem, et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
25 耶稣说:“这样,凯撒的物当归给凯撒, 神的物当归给 神。”
Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
26 他们当着百姓,在这话上得不着把柄,又希奇他的应对,就闭口无言了。
Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe: et mirati in responso eius, tacuerunt.
27 撒都该人常说没有复活的事。有几个来问耶稣说:
Accesserunt autem quidam Sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28 “夫子!摩西为我们写着说:‘人若有妻无子就死了,他兄弟当娶他的妻,为哥哥生子立后。’
dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem, et suscitet semen fratri suo:
29 有弟兄七人,第一个娶了妻,没有孩子死了;
septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30 第二个、第三个也娶过她;
Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31 那七个人都娶过她,没有留下孩子就死了。
Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32 后来妇人也死了。
Novissime omnium mortua est et mulier.
33 这样,当复活的时候,她是哪一个的妻子呢?因为他们七个人都娶过她。”
In resurrectione ergo, cuius eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34 耶稣说:“这世界的人有娶有嫁; (aiōn g165)
Et ait illis Iesus: Filii huius sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias: (aiōn g165)
35 惟有算为配得那世界,与从死里复活的人也不娶也不嫁; (aiōn g165)
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: (aiōn g165)
36 因为他们不能再死,和天使一样;既是复活的人,就为 神的儿子。
neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei: cum sint filii resurrectionis.
37 至于死人复活,摩西在荆棘篇上,称主是亚伯拉罕的 神,以撒的 神,雅各的 神,就指示明白了。
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob.
38 神原不是死人的 神,乃是活人的 神;因为在他那里,人都是活的。”
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
39 有几个文士说:“夫子!你说得好。”
Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
40 以后他们不敢再问他什么。
Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 耶稣对他们说:“人怎么说基督是大卫的子孙呢?
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum, filium esse David?
42 诗篇上大卫自己说: 主对我主说: 你坐在我的右边,
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis,
43 等我使你仇敌作你的脚凳。
donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum?
44 大卫既称他为主,他怎么又是大卫的子孙呢?”
David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius eius est?
45 众百姓听的时候,耶稣对门徒说:
Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
46 “你们要防备文士。他们好穿长衣游行,喜爱人在街市上问他们安,又喜爱会堂里的高位,筵席上的首座;
Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis:
47 他们侵吞寡妇的家产,假意作很长的祷告。这些人要受更重的刑罚!”
qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem.

< 路加福音 20 >