< 利未记 9 >
1 到了第八天,摩西召了亚伦和他儿子,并以色列的众长老来,
Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
2 对亚伦说:“你当取牛群中的一只公牛犊作赎罪祭,一只公绵羊作燔祭,都要没有残疾的,献在耶和华面前。
Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
3 你也要对以色列人说:‘你们当取一只公山羊作赎罪祭,又取一只牛犊和一只绵羊羔,都要一岁、没有残疾的,作燔祭,
Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,
4 又取一只公牛,一只公绵羊作平安祭,献在耶和华面前,并取调油的素祭,因为今天耶和华要向你们显现。’”
bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis.
5 于是他们把摩西所吩咐的,带到会幕前;全会众都近前来,站在耶和华面前。
Tulerunt ergo cuncta quæ iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
6 摩西说:“这是耶和华吩咐你们所当行的;耶和华的荣光就要向你们显现。”
ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
7 摩西对亚伦说:“你就近坛前,献你的赎罪祭和燔祭,为自己与百姓赎罪,又献上百姓的供物,为他们赎罪,都照耶和华所吩咐的。”
Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
8 于是,亚伦就近坛前,宰了为自己作赎罪祭的牛犊。
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
9 亚伦的儿子把血奉给他,他就把指头蘸在血中,抹在坛的四角上,又把血倒在坛脚那里。
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
10 惟有赎罪祭的脂油和腰子,并肝上取的网子,都烧在坛上,是照耶和华所吩咐摩西的;
Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
12 亚伦宰了燔祭牲,他儿子把血递给他,他就洒在坛的周围,
Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
13 又把燔祭一块一块地、连头递给他,他都烧在坛上;
ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. quæ omnia super altare cremavit igni,
lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15 他奉上百姓的供物,把那给百姓作赎罪祭的公山羊宰了,为罪献上,和先献的一样;
Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
17 他又奉上素祭,从其中取一满把,烧在坛上;这是在早晨的燔祭以外。
addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
18 亚伦宰了那给百姓作平安祭的公牛和公绵羊。他儿子把血递给他,他就洒在坛的周围;
Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19 又把公牛和公绵羊的脂油、肥尾巴,并盖脏的脂油与腰子,和肝上的网子,都递给他;
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super altare,
21 胸和右腿,亚伦当作摇祭,在耶和华面前摇一摇,都是照摩西所吩咐的。
pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
22 亚伦向百姓举手,为他们祝福。他献了赎罪祭、燔祭、平安祭就下来了。
Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
23 摩西、亚伦进入会幕,又出来为百姓祝福,耶和华的荣光就向众民显现。
Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
24 有火从耶和华面前出来,在坛上烧尽燔祭和脂油;众民一见,就都欢呼,俯伏在地。
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.