< 利未记 22 >

1 耶和华对摩西说:
Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 “你吩咐亚伦和他子孙说:要远离以色列人所分别为圣、归给我的圣物,免得亵渎我的圣名。我是耶和华。
Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
3 你要对他们说:你们世世代代的后裔,凡身上有污秽、亲近以色列人所分别为圣、归耶和华圣物的,那人必在我面前剪除。我是耶和华。
Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
4 亚伦的后裔,凡长大麻风的,或是有漏症的,不可吃圣物,直等他洁净了。无论谁摸那因死尸不洁净的物,或是遗精的人,
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
5 或是摸什么使他不洁净的爬物,或是摸那使他不洁净的人(不拘那人有什么不洁净),
et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
6 摸了这些人、物的,必不洁净到晚上;若不用水洗身,就不可吃圣物。
immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
7 日落的时候,他就洁净了,然后可以吃圣物,因为这是他的食物。
et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
8 自死的或是被野兽撕裂的,他不可吃,因此污秽自己。我是耶和华。
Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
9 所以他们要守我所吩咐的,免得轻忽了,因此担罪而死。我是叫他们成圣的耶和华。
Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
10 “凡外人不可吃圣物;寄居在祭司家的,或是雇工人,都不可吃圣物;
Omnis alienigena non comedet de sanctificatis; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
11 倘若祭司买人,是他的钱买的,那人就可以吃圣物;生在他家的人也可以吃。
Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
12 祭司的女儿若嫁外人,就不可吃举祭的圣物。
Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
13 但祭司的女儿若是寡妇,或是被休的,没有孩子,又归回父家,与她青年一样,就可以吃她父亲的食物;只是外人不可吃。
Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14 若有人误吃了圣物,要照圣物的原数加上五分之一交给祭司。
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
15 祭司不可亵渎以色列人所献给耶和华的圣物,
Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino:
16 免得他们在吃圣物上自取罪孽,因为我是叫他们成圣的耶和华。”
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
17 耶和华对摩西说:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
18 “你晓谕亚伦和他子孙,并以色列众人说:以色列家中的人,或在以色列中寄居的,凡献供物,无论是所许的愿,是甘心献的,就是献给耶和华作燔祭的,
Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
19 要将没有残疾的公牛,或是绵羊,或是山羊献上,如此方蒙悦纳。
ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
20 凡有残疾的,你们不可献上,因为这不蒙悦纳。
si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
21 凡从牛群或是羊群中,将平安祭献给耶和华,为要还特许的愿,或是作甘心献的,所献的必纯全无残疾的才蒙悦纳。
Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
22 瞎眼的、折伤的、残废的、有瘤子的、长癣的、长疥的都不可献给耶和华,也不可在坛上作为火祭献给耶和华。
Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
23 无论是公牛是绵羊羔,若肢体有余的,或是缺少的,只可作甘心祭献上;用以还愿,却不蒙悦纳。
Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
24 肾子损伤的,或是压碎的,或是破裂的,或是骟了的,不可献给耶和华,在你们的地上也不可这样行。
Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
25 这类的物,你们从外人的手,一样也不可接受作你们 神的食物献上;因为这些都有损坏,有残疾,不蒙悦纳。”
De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
26 耶和华晓谕摩西说:
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27 “才生的公牛,或是绵羊或是山羊,七天当跟着母;从第八天以后,可以当供物蒙悦纳,作为耶和华的火祭。
Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
28 无论是母牛是母羊,不可同日宰母和子。
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.
29 你们献感谢祭给耶和华,要献得可蒙悦纳。
Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
30 要当天吃,一点不可留到早晨。我是耶和华。
eodem die comedetis eam: non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
31 “你们要谨守遵行我的诫命。我是耶和华。
Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
32 你们不可亵渎我的圣名;我在以色列人中,却要被尊为圣。我是叫你们成圣的耶和华,
Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,
33 把你们从埃及地领出来,作你们的 神。我是耶和华。”
et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.

< 利未记 22 >