< 利未记 13 >

1 耶和华晓谕摩西、亚伦说:
Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:
2 “人的肉皮上若长了疖子,或长了癣,或长了火斑,在他肉皮上成了大麻风的灾病,就要将他带到祭司亚伦或亚伦作祭司的一个子孙面前。
Homo, in cuius cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum eius.
3 祭司要察看肉皮上的灾病,若灾病处的毛已经变白,灾病的现象深于肉上的皮,这便是大麻风的灾病。祭司要察看他,定他为不洁净。
Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem. ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua; plaga leprae est, et ad arbitrium eius separabitur.
4 若火斑在他肉皮上是白的,现象不深于皮,其上的毛也没有变白,祭司就要将有灾病的人关锁七天。
Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus,
5 第七天,祭司要察看他,若看灾病止住了,没有在皮上发散,祭司还要将他关锁七天。
et considerabit die septimo: et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
6 第七天,祭司要再察看他,若灾病发暗,而且没有在皮上发散,祭司要定他为洁净,原来是癣;那人就要洗衣服,得为洁净。
Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
7 但他为得洁净,将身体给祭司察看以后,癣若在皮上发散开了,他要再将身体给祭司察看。
Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit; adducetur ad eum,
8 祭司要察看,癣若在皮上发散,就要定他为不洁净,是大麻风。
et immunditiae condemnabitur.
9 “人有了大麻风的灾病,就要将他带到祭司面前。
Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
10 祭司要察看,皮上若长了白疖,使毛变白,在长白疖之处有了红瘀肉,
et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:
11 这是肉皮上的旧大麻风,祭司要定他为不洁净,不用将他关锁,因为他是不洁净了。
lepra vetustissima iudicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
12 大麻风若在皮上四外发散,长满了患灾病人的皮,据祭司察看,从头到脚无处不有,
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13 祭司就要察看,全身的肉若长满了大麻风,就要定那患灾病的为洁净;全身都变为白,他乃洁净了。
considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima iudicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
14 但红肉几时显在他的身上就几时不洁净。
Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
15 祭司一看那红肉就定他为不洁净。红肉本是不洁净,是大麻风。
tunc sacerdotis iudicio polluetur, et inter immundos reputabitur. caro enim viva si lepra aspergitur, immunda est.
16 红肉若复原,又变白了,他就要来见祭司。
Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
17 祭司要察看,灾病处若变白了,祭司就要定那患灾病的为洁净,他乃洁净了。
considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
18 “人若在皮肉上长疮,却治好了,
Caro autem et cutis in qua ulcus natum est et sanatum,
19 在长疮之处又起了白疖,或是白中带红的火斑,就要给祭司察看。
et in loco hulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem:
20 祭司要察看,若现象洼于皮,其上的毛也变白了,就要定他为不洁净,是大麻风的灾病发在疮中。
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in hulcere.
21 祭司若察看,其上没有白毛,也没有洼于皮,乃是发暗,就要将他关锁七天。
Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
22 若在皮上发散开了,祭司就要定他为不洁净,是灾病。
et si quidem creverit, adiudicabit eum leprae.
23 火斑若在原处止住,没有发散,便是疮的痕迹,祭司就要定他为洁净。
sin autem steterit in loco suo, hulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
24 “人的皮肉上若起了火毒,火毒的瘀肉成了火斑,或是白中带红的,或是全白的,
Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
25 祭司就要察看,火斑中的毛若变白了,现象又深于皮,是大麻风在火毒中发出,就要定他为不洁净,是大麻风的灾病。
considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem, et locus eius reliqua cute est humilior: contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
26 但是祭司察看,在火斑中若没有白毛,也没有洼于皮,乃是发暗,就要将他关锁七天。
Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
27 到第七天,祭司要察看他,火斑若在皮上发散开了,就要定他为不洁净,是大麻风的灾病。
et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
28 火斑若在原处止住,没有在皮上发散,乃是发暗,是起的火毒,祭司要定他为洁净,不过是火毒的痕迹。
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
29 “无论男女,若在头上有灾病,或是男人胡须上有灾病,
Vir, sive mulier, in cuius capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
30 祭司就要察看;这灾病现象若深于皮,其间有细黄毛,就要定他为不洁净,这是头疥,是头上或是胡须上的大麻风。
et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior; contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
31 祭司若察看头疥的灾病,现象不深于皮,其间也没有黑毛,就要将长头疥灾病的关锁七天。
Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
32 第七天,祭司要察看灾病,若头疥没有发散,其间也没有黄毛,头疥的现象不深于皮,
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis:
33 那人就要剃去须发,但他不可剃头疥之处。祭司要将那长头疥的,再关锁七天。
radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
34 第七天,祭司要察看头疥,头疥若没有在皮上发散,现象也不深于皮,就要定他为洁净,他要洗衣服,便成为洁净。
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis mundus erit.
35 但他得洁净以后,头疥若在皮上发散开了,
Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
36 祭司就要察看他。头疥若在皮上发散,就不必找那黄毛,他是不洁净了。
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
37 祭司若看头疥已经止住,其间也长了黑毛,头疥已然痊愈,那人是洁净了,就要定他为洁净。
Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronunciet mundum.
38 “无论男女,皮肉上若起了火斑,就是白火斑,
Vir, sive mulier, in cuius cute candor apparuerit,
39 祭司就要察看,他们肉皮上的火斑若白中带黑,这是皮上发出的白癣,那人是洁净了。
intuebitur eos sacerdos. si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
40 “人头上的发若掉了,他不过是头秃,还是洁净。
Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus et mundus est:
41 他顶前若掉了头发,他不过是顶门秃,还是洁净。
et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
42 头秃处或是顶门秃处若有白中带红的灾病,这就是大麻风发在他头秃处或是顶门秃处,
Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
43 祭司就要察看,他起的那灾病若在头秃处或是顶门秃处有白中带红的,像肉皮上大麻风的现象,
et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
44 那人就是长大麻风,不洁净的,祭司总要定他为不洁净,他的灾病是在头上。
Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
45 “身上有长大麻风灾病的,他的衣服要撕裂,也要蓬头散发,蒙着上唇,喊叫说:‘不洁净了!不洁净了!’
habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
46 灾病在他身上的日子,他便是不洁净;他既是不洁净,就要独居营外。”
Omni tempore quo leprosus est, et immundus, solus habitabit extra castra.
47 “染了大麻风灾病的衣服,无论是羊毛衣服、是麻布衣服,
Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit
48 无论是在经上、在纬上,是麻布的、是羊毛的,是在皮子上,或在皮子做的什么物件上,
in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
49 或在衣服上、皮子上,经上、纬上,或在皮子做的什么物件上,这灾病若是发绿,或是发红,是大麻风的灾病,要给祭司察看。
si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti.
50 祭司就要察看那灾病,把染了灾病的物件关锁七天。
qui consideratam recludet septem diebus:
51 第七天,他要察看那灾病,灾病或在衣服上,经上、纬上,皮子上,若发散,这皮子无论当作何用,这灾病是蚕食的大麻风,都是不洁净了。
et die septimo rursus aspiciens si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum iudicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:
52 那染了灾病的衣服,或是经上、纬上,羊毛上,麻衣上,或是皮子做的什么物件上,他都要焚烧;因为这是蚕食的大麻风,必在火中焚烧。
et idcirco comburetur flammis.
53 “祭司要察看,若灾病在衣服上,经上、纬上,或是皮子做的什么物件上,没有发散,
Quod si eam viderit non crevisse,
54 祭司就要吩咐他们,把染了灾病的物件洗了,再关锁七天。
praecipiet, et lavabunt id, in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
55 洗过以后,祭司要察看,那物件若没有变色,灾病也没有消散,那物件就不洁净,是透重的灾病,无论正面反面,都要在火中焚烧。
Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum iudicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum, lepra.
56 洗过以后,祭司要察看,若见那灾病发暗,他就要把那灾病从衣服上,皮子上,经上、纬上,都撕去。
Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
57 若仍现在衣服上,或是经上、纬上、皮子做的什么物件上,这就是灾病又发了,必用火焚烧那染灾病的物件。
Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga: debet igne comburi.
58 所洗的衣服,或是经,或是纬,或是皮子做的什么物件,若灾病离开了,要再洗,就洁净了。”
si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
59 这就是大麻风灾病的条例,无论是在羊毛衣服上,麻布衣服上,经上、纬上,和皮子做的什么物件上,可以定为洁净或是不洁净。
Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

< 利未记 13 >