< 约伯记 7 >

1 人在世上岂无争战吗? 他的日子不像雇工人的日子吗?
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
2 像奴仆切慕黑影, 像雇工人盼望工价;
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
3 我也照样经过困苦的日月, 夜间的疲乏为我而定。
sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 我躺卧的时候便说: 我何时起来,黑夜就过去呢? 我尽是反来复去,直到天亮。
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 我的肉体以虫子和尘土为衣; 我的皮肤才收了口又重新破裂。
Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6 我的日子比梭更快, 都消耗在无指望之中。
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
7 求你想念,我的生命不过是一口气; 我的眼睛必不再见福乐。
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 观看我的人,他的眼必不再见我; 你的眼目要看我,我却不在了。
Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
9 云彩消散而过; 照样,人下阴间也不再上来。 (Sheol h7585)
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. (Sheol h7585)
10 他不再回自己的家; 故土也不再认识他。
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
11 我不禁止我口; 我灵愁苦,要发出言语; 我心苦恼,要吐露哀情。
Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12 我对 神说:我岂是洋海, 岂是大鱼,你竟防守我呢?
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
13 若说:我的床必安慰我, 我的榻必解释我的苦情,
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
14 你就用梦惊骇我, 用异象恐吓我,
terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
15 甚至我宁肯噎死,宁肯死亡, 胜似留我这一身的骨头。
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16 我厌弃性命,不愿永活。 你任凭我吧,因我的日子都是虚空。
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 人算什么,你竟看他为大, 将他放在心上?
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 每早鉴察他, 时刻试验他?
Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
19 你到何时才转眼不看我, 才任凭我咽下唾沫呢?
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
20 鉴察人的主啊,我若有罪,于你何妨? 为何以我当你的箭靶子, 使我厌弃自己的性命?
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 为何不赦免我的过犯, 除掉我的罪孽? 我现今要躺卧在尘土中; 你要殷勤地寻找我,我却不在了。
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.

< 约伯记 7 >