< 约伯记 38 >
Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
4 我立大地根基的时候,你在哪里呢? 你若有聪明,只管说吧!
Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi si habes intelligentiam.
5 你若晓得就说,是谁定地的尺度? 是谁把准绳拉在其上?
Quis posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem eius,
Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei?
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens:
Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem, et ostia:
11 说:你只可到这里,不可越过; 你狂傲的浪要到此止住。
Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 你自生以来,曾命定晨光, 使清晨的日光知道本位,
Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
13 叫这光普照地的四极, 将恶人从其中驱逐出来吗?
Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
14 因这光,地面改变如泥上印印, 万物出现如衣服一样。
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17 死亡的门曾向你显露吗? 死荫的门你曾见过吗?
Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18 地的广大你能明透吗? 你若全知道,只管说吧!
Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia.
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
Ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
21 你总知道, 因为你早已生在世上, 你日子的数目也多。
Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
23 这雪雹乃是我为降灾, 并打仗和争战的日子所预备的。
Quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
Ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
De cuius utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
Numquid coniungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
32 你能按时领出十二宫吗? 能引导北斗和随它的众星吗?
Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terræ consurgere facis?
Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem eius in terra?
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
35 你能发出闪电,叫它行去, 使它对你说:我们在这里?
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
37 谁能用智慧数算云彩呢? 尘土聚集成团,土块紧紧结连; 那时,谁能倾倒天上的瓶呢?
Quis enarrabit cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
39 母狮子在洞中蹲伏, 少壮狮子在隐密处埋伏; 你能为它们抓取食物, 使它们饱足吗?
Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum eius implebis,
Quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
41 乌鸦之雏因无食物飞来飞去,哀告 神; 那时,谁为它预备食物呢?
Quis præparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?