< 约伯记 28 >
Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus est, in quo conflatur.
Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus calore, in æs vertitur.
3 人为黑暗定界限, 查究幽暗阴翳的石头,直到极处,
Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.
4 在无人居住之处刨开矿穴, 过路的人也想不到他们; 又与人远离,悬在空中摇来摇去。
Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.
Locus sapphiri lapides eius, et glebæ illius aurum.
Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.
Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
13 智慧的价值无人能知, 在活人之地也无处可寻。
Nescit homo pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
Abyssus dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum.
15 智慧非用黄金可得, 也不能平白银为它的价值。
Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
16 俄斐金和贵重的红玛瑙, 并蓝宝石,不足与较量;
Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro.
17 黄金和玻璃不足与比较; 精金的器皿不足与兑换。
Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri:
Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione eius: trahitur autem sapientia de occultis.
19 古实的红璧玺不足与比较; 精金也不足与较量。
Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
21 是向一切有生命的眼目隐藏, 向空中的飞鸟掩蔽。
Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque cæli latet.
Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
Deus intelligit viam eius, et ipse novit locum illius.
Ipse enim fines mundi intuetur: et omnia, quæ sub cælo sunt, respicit.
Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus:
27 那时他看见智慧,而且述说; 他坚定,并且查究。
Tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et investigavit.
28 他对人说:敬畏主就是智慧; 远离恶便是聪明。
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia: et recedere a malo, intelligentia.