< 耶利米书 52 >
1 西底家登基的时候年二十一岁,在耶路撒冷作王十一年。他母亲名叫哈慕她,是立拿人耶利米的女儿。
Filius viginti et unius anni erat Sedechia cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiae de Lobna.
2 西底家行耶和华眼中看为恶的事,是照约雅敬一切所行的。
Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quae fecerat Ioakim.
3 因此耶和华的怒气在耶路撒冷和犹大发作,以致将人民从自己的面前赶出。
Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedechia a rege Babylonis.
4 西底家背叛巴比伦王。他作王第九年十月初十日,巴比伦王尼布甲尼撒率领全军来攻击耶路撒冷,对城安营,四围筑垒攻城。
Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedechia.
6 四月初九日,城里有大饥荒,甚至百姓都没有粮食。
Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terrae.
7 城被攻破,一切兵丁就在夜间从靠近王园两城中间的门,出城逃跑;迦勒底人正在四围攻城。他们就往亚拉巴逃去。
Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quae ducit in eremum.
8 迦勒底的军队追赶西底家王,在耶利哥的平原追上他。他的全军都离开他四散了。
Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedechia in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
9 迦勒底人就拿住王,带他到在哈马地利比拉的巴比伦王那里;巴比伦王便审判他。
Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
10 巴比伦王在西底家眼前杀了他的众子,又在利比拉杀了犹大的一切首领,
Et iugulavit rex Babylonis filios Sedechia in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha.
11 并且剜了西底家的眼睛,用铜链锁着他,带到巴比伦去,将他囚在监里,直到他死的日子。
Et oculos Sedechia eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
12 巴比伦王尼布甲尼撒十九年五月初十日,在巴比伦王面前侍立的护卫长尼布撒拉旦进入耶路撒冷,
In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem.
13 用火焚烧耶和华的殿和王宫,又焚烧耶路撒冷的房屋,就是各大户家的房屋。
Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igne combussit.
14 跟从护卫长迦勒底的全军就拆毁耶路撒冷四围的城墙。
Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro militiae.
15 那时护卫长尼布撒拉旦将民中最穷的和城里所剩下的百姓,并已经投降巴比伦王的人,以及大众所剩下的人,都掳去了。
De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiae.
16 但护卫长尼布撒拉旦留下些民中最穷的,使他们修理葡萄园,耕种田地。
De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores, et agricolas.
17 耶和华殿的铜柱并殿内的盆座和铜海,迦勒底人都打碎了,将那铜运到巴比伦去了,
Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem.
18 又带去锅、铲子、蜡剪、盘子、调羹,并所用的一切铜器、
Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt: et
19 杯、火鼎、碗、盆、灯台、调羹、爵,无论金的银的,护卫长也都带去了。
hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiae:
20 所罗门为耶和华殿所造的两根铜柱、一个铜海,并座下的十二只铜牛,这一切的铜多得无法可称。
et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
21 这一根柱子高十八肘,厚四指,是空的,围十二肘。
De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22 柱上有铜顶,高五肘;铜顶的周围有网子和石榴,都是铜的。那一根柱子照此一样,也有石榴。
Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea. Similiter columnae secundae, et malogranata.
23 柱子四面有九十六个石榴,在网子周围,共有一百石榴。
Et fuerunt malogranata nonagintasex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
24 护卫长拿住大祭司西莱雅、副祭司西番亚,和三个把门的,
Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli.
25 又从城中拿住一个管理兵丁的官,并在城里所遇常见王面的七个人和检点国民军长的书记,以及城里所遇见的国民六十个人。
Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.
26 护卫长尼布撒拉旦将这些人带到利比拉的巴比伦王那里。
Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
27 巴比伦王就把他们击杀在哈马地的利比拉。这样,犹大人被掳去离开本地。
Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
28 尼布甲尼撒所掳的民数记在下面:在他第七年掳去犹大人三千零二十三名;
Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo tria millia et viginti tres Iudaeos:
29 尼布甲尼撒十八年从耶路撒冷掳去八百三十二人;
In anno octavodecimo Nabuchodonosor transtulit de Ierusalem animas octingentas triginta duas:
30 尼布甲尼撒二十三年,护卫长尼布撒拉旦掳去犹大人七百四十五名;共有四千六百人。
In anno vigesimotertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque. omnes ergo animae, quattuor millia sexcentae.
31 犹大王约雅斤被掳后三十七年,巴比伦王以未·米罗达元年十二月二十五日,使犹大王约雅斤抬头,提他出监,
Et factum est in trigesimoseptimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesimaquinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris.
32 又对他说恩言,使他的位高过与他一同在巴比伦众王的位,
Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae:
34 巴比伦王赐他所需用的食物,日日赐他一分,终身是这样,直到他死的日子。
et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius.