< 耶利米书 33 >
1 耶利米还囚在护卫兵的院内,耶和华的话第二次临到他说:
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens:
2 “成就的是耶和华,造作、为要建立的也是耶和华;耶和华是他的名。他如此说:
Hæc dicit Dominus qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen eius.
3 你求告我,我就应允你,并将你所不知道、又大又难的事指示你。
Clama ad me, et exaudiam te: et annunciabo tibi grandia, et firma quæ nescis.
4 论到这城中的房屋和犹大王的宫室,就是拆毁为挡敌人高垒和刀剑的,耶和华—以色列的 神如此说:
Quia hæc dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius, et ad domos regis Iuda, quæ destructæ sunt, et ad munitiones, et ad gladium
5 人要与迦勒底人争战,正是拿死尸充满这房屋,就是我在怒气和忿怒中所杀的人,因他们的一切恶,我就掩面不顾这城。
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum.
6 看哪,我要使这城得以痊愈安舒,使城中的人得医治,又将丰盛的平安和诚实显明与他们。
Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
7 我也要使犹大被掳的和以色列被掳的归回,并建立他们和起初一样。
Et convertam conversionem Iuda, et conversionem Ierusalem: et ædificabo eos sicut a principio.
8 我要除净他们的一切罪,就是向我所犯的罪;又要赦免他们的一切罪,就是干犯我、违背我的罪。
Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi, et spreverunt me.
9 这城要在地上万国人面前使我得颂赞,得荣耀,名为可喜可乐之城。万国人因听见我向这城所赐的福乐、所施的恩惠平安,就惧怕战兢。”
Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona, quæ ego facturus sum eis: et pavebunt, et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace, quam ego faciam eis.
10 耶和华如此说:“你们论这地方,说是荒废无人民无牲畜之地,但在这荒凉无人民无牲畜的犹大城邑和耶路撒冷的街上,
Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto (quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec iumentum: in civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, quæ desolatæ sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore)
11 必再听见有欢喜和快乐的声音、新郎和新妇的声音,并听见有人说: 要称谢万军之耶和华, 因耶和华本为善; 他的慈爱永远长存! 又有奉感谢祭到耶和华殿中之人的声音;因为我必使这地被掳的人归回,和起初一样。这是耶和华说的。”
vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia eius: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus.
12 万军之耶和华如此说:“在这荒废无人民无牲畜之地,并其中所有的城邑,必再有牧人的住处;他们要使羊群躺卧在那里。
Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto absque homine, et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius, habitaculum pastorum accubantium gregum.
13 在山地的城邑、高原的城邑、南地的城邑、便雅悯地、耶路撒冷四围的各处,和犹大的城邑必再有羊群从数点的人手下经过。这是耶和华说的。”
In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, quæ ad Austrum sunt: et in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
14 耶和华说:“日子将到,我应许以色列家和犹大家的恩言必然成就。
Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iuda.
15 当那日子,那时候,我必使大卫公义的苗裔长起来;他必在地上施行公平和公义。
In diebus illis, et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiæ: et faciet iudicium et iustitiam in terra.
16 在那日子犹大必得救,耶路撒冷必安然居住,他的名必称为‘耶和华—我们的义’。
In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus iustus noster.
17 “因为耶和华如此说:大卫必永不断人坐在以色列家的宝座上;
Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel.
18 祭司、利未人在我面前也不断人献燔祭、烧素祭,时常办理献祭的事。”
Et de Sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
20 “耶和华如此说:你们若能废弃我所立白日黑夜的约,使白日黑夜不按时轮转,
Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo:
21 就能废弃我与我仆人大卫所立的约,使他没有儿子在他的宝座上为王,并能废弃我与事奉我的祭司、利未人所立的约。
Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius, et Levitæ et Sacerdotes ministri mei.
22 天上的万象不能数算,海边的尘沙也不能斗量;我必照样使我仆人大卫的后裔和事奉我的利未人多起来。”
Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri arena maris: sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
24 “你没有揣摩这百姓的话吗?他们说:‘耶和华所拣选的二族,他已经弃绝了。’他们这样藐视我的百姓,以为不再成国。
Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes, quas elegerat Dominus, abiectæ sunt: et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?
25 耶和华如此说:若是我立白日黑夜的约不能存住,若是我未曾安排天地的定例,
Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui:
26 我就弃绝雅各的后裔和我仆人大卫的后裔,不使大卫的后裔治理亚伯拉罕、以撒、雅各的后裔;因为我必使他们被掳的人归回,也必怜悯他们。”
equidem et semen Iacob et David servi mei proiiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham, Isaac, et Iacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.