< 耶利米书 22 >
1 耶和华如此说:“你下到犹大王的宫中,在那里说这话,
Haec dicit Dominus: Descende in domum regis Iuda, et loqueris ibi verbum hoc,
2 说:‘坐大卫宝座的犹大王啊,你和你的臣仆,并进入城门的百姓,都当听耶和华的话。
et dices: Audi verbum Domini rex Iuda, qui sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
3 耶和华如此说:你们要施行公平和公义,拯救被抢夺的脱离欺压人的手,不可亏负寄居的和孤儿寡妇,不可以强暴待他们,在这地方也不可流无辜人的血。
Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
4 你们若认真行这事,就必有坐大卫宝座的君王和他的臣仆百姓,或坐车或骑马,从这城的各门进入。
Si enim facientes feceritis verbum istud: ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum.
5 你们若不听这些话,耶和华说:我指着自己起誓,这城必变为荒场。’
Quod si non audieritis verba haec: in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
6 耶和华论到犹大王的家如此说: 我看你如基列, 如黎巴嫩顶; 然而,我必使你变为旷野, 为无人居住的城邑。
Quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda: Galaad tu mihi caput Libani: si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles.
7 我要预备行毁灭的人, 各拿器械攻击你; 他们要砍下你佳美的香柏树, 扔在火中。
Et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius: et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem.
8 “许多国的民要经过这城,各人对邻舍说:‘耶和华为何向这大城如此行呢?’
Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc: et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
9 他们必回答说:‘是因离弃了耶和华—他们 神的约,事奉敬拜别神。’”
Et respondebunt: Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
10 不要为死人哭号; 不要为他悲伤, 却要为离家出外的人大大哭号; 因为他不得再回来, 也不得再见他的本国。
Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae.
11 因为耶和华论到从这地方出去的犹大王约西亚的儿子沙龙,就是接续他父亲约西亚作王的,这样说:“他必不得再回到这里来,
Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda, qui regnavit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto. Non revertetur huc amplius:
sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
13 那行不义盖房、行不公造楼、 白白使用人的手工不给工价的有祸了!
Vae qui aedificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem eius non reddet ei.
14 他说:我要为自己盖广大的房、宽敞的楼, 为自己开窗户。 这楼房的护墙板是香柏木的, 楼房是丹色油漆的。
Qui dicit: Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
15 难道你作王是在乎造香柏木楼房争胜吗? 你的父亲岂不是也吃也喝、 也施行公平和公义吗? 那时他得了福乐。
Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei?
16 他为困苦和穷乏人伸冤, 那时就得了福乐。 认识我不在乎此吗? 这是耶和华说的。
Iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me, dicit Dominus?
17 惟有你的眼和你的心专顾贪婪, 流无辜人的血, 行欺压和强暴。
Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
18 所以,耶和华论到犹大王约西亚的儿子约雅敬如此说: 人必不为他举哀说: 哀哉!我的哥哥; 或说:哀哉!我的姐姐; 也不为他举哀说: 哀哉!我的主; 或说:哀哉!我主的荣华。
Propterea haec dicit Dominus ad Ioakim filium Iosiae regem Iuda: Non plangent eum: Vae frater et vae soror: non concrepabunt ei: Vae Domine, et vae inclyte.
19 他被埋葬,好像埋驴一样, 要拉出去扔在耶路撒冷的城门之外。
Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus extra portas Ierusalem.
20 你要上黎巴嫩哀号, 在巴珊扬声, 从亚巴琳哀号, 因为你所亲爱的都毁灭了。
Ascende Libanum, et clama: et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 你兴盛的时候,我对你说话; 你却说:我不听。 你自幼年以来总是这样, 不听从我的话。
Locutus sum ad te in abundantia tua; et dixisti: Non audiam: haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam:
22 你的牧人要被风吞吃, 你所亲爱的必被掳去; 那时你必因你一切的恶抱愧蒙羞。
Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
23 你这住黎巴嫩、在香柏树上搭窝的, 有痛苦临到你, 好像疼痛临到产难的妇人, 那时你何等可怜!
Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
24 耶和华说:“犹大王约雅敬的儿子哥尼雅,虽是我右手上带印的戒指,我凭我的永生起誓,也必将你从其上摘下来,
Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit Iechonias filius Ioakim regis Iuda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum.
25 并且我必将你交给寻索你命的人和你所惧怕的人手中,就是巴比伦王尼布甲尼撒和迦勒底人的手中。
Et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum.
26 我也必将你和生你的母亲赶到别国,并不是你们生的地方;你们必死在那里,
Et mittam te, et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini:
et in terram, ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc: non revertentur.
28 哥尼雅这人是被轻看、破坏的器皿吗? 是无人喜爱的器皿吗? 他和他的后裔为何被赶到不认识之地呢?
Numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abiecti sunt ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
30 耶和华如此说: 要写明这人算为无子, 是平生不得亨通的; 因为他后裔中再无一人得亨通, 能坐在大卫的宝座上治理犹大。
Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Iuda.