< 耶利米书 20 >

1 祭司音麦的儿子巴施户珥作耶和华殿的总管,听见耶利米预言这些事,
Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos.
2 他就打先知耶利米,用耶和华殿里便雅悯高门内的枷,将他枷在那里。
Et percussit Phassur Ieremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiori, in domo Domini.
3 次日,巴施户珥将耶利米开枷释放。于是耶利米对他说:“耶和华不是叫你的名为巴施户珥,乃是叫你玛歌珥·米撒毕,
Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo. et dixit ad eum Ieremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed pavorem undique.
4 因耶和华如此说:‘我必使你自觉惊吓,你也必使众朋友惊吓;他们必倒在仇敌的刀下,你也必亲眼看见;我必将犹大人全交在巴比伦王的手中,他要将他们掳到巴比伦去,也要用刀将他们杀戮。
Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis: et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
5 并且我要将这城中的一切货财和劳碌得来的,并一切珍宝,以及犹大君王所有的宝物,都交在他们仇敌的手中;仇敌要当作掠物带到巴比伦去。
Et dabo universam substantiam civitatis huius, et omnem laborem eius, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.
6 你这巴施户珥和一切住在你家中的人都必被掳去;你和你的众朋友,就是你向他们说假预言的,都必到巴比伦去,要死在那里,葬在那里。’”
Tu autem Phassur, et omnes habitatores domus tuæ ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.
7 耶和华啊,你曾劝导我, 我也听了你的劝导。 你比我有力量,且胜了我。 我终日成为笑话, 人人都戏弄我。
Seduxisti me Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
8 我每逢讲论的时候,就发出哀声, 我喊叫说:有强暴和毁灭! 因为耶和华的话终日成了我的凌辱、讥刺。
Quia iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
9 我若说:我不再提耶和华, 也不再奉他的名讲论, 我便心里觉得 似乎有烧着的火闭塞在我骨中, 我就含忍不住,不能自禁。
Et dixi: Non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
10 我听见了许多人的谗谤, 四围都是惊吓; 就是我知己的朋友也都窥探我, 愿我跌倒,说: 告他吧,我们也要告他! 或者他被引诱, 我们就能胜他, 在他身上报仇。
Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu: Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
11 然而,耶和华与我同在, 好像甚可怕的勇士。 因此,逼迫我的必都绊跌, 不能得胜; 他们必大大蒙羞, 就是受永不忘记的羞辱, 因为他们行事没有智慧。
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
12 试验义人、察看人肺腑心肠的万军之耶和华啊, 求你容我见你在他们身上报仇, 因我将我的案件向你禀明了。
Et tu Domine exercituum probator iusti, qui vides renes et cor: videam quæso ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
13 你们要向耶和华唱歌; 赞美耶和华! 因他救了穷人的性命脱离恶人的手。
Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
14 愿我生的那日受咒诅; 愿我母亲产我的那日不蒙福!
Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
15 给我父亲报信说“你得了儿子”, 使我父亲甚欢喜的, 愿那人受咒诅。
Maledictus vir, qui annunciavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus: et quasi gaudio lætificavit eum.
16 愿那人像耶和华所倾覆而不后悔的城邑; 愿他早晨听见哀声, 晌午听见呐喊;
Sit homo ille ut sunt civitates, quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano:
17 因他在我未出胎的时候不杀我, 使我母亲成了我的坟墓, 胎就时常重大。
qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva eius conceptus æternus.
18 我为何出胎见劳碌愁苦, 使我的年日因羞愧消灭呢?
Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?

< 耶利米书 20 >