< 创世记 46 >
1 以色列带着一切所有的,起身来到别是巴,就献祭给他父亲以撒的 神。
Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
2 夜间, 神在异象中对以色列说:“雅各!雅各!”他说:“我在这里。”
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum.
3 神说:“我是 神,就是你父亲的 神。你下埃及去不要害怕,因为我必使你在那里成为大族。
Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
4 我要和你同下埃及去,也必定带你上来;约瑟必给你送终。”
Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
5 雅各就从别是巴起行。以色列的儿子们使他们的父亲雅各和他们的妻子、儿女都坐在法老为雅各送来的车上。
Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
6 他们又带着迦南地所得的牲畜、货财来到埃及。雅各和他的一切子孙都一同来了。
et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
7 雅各把他的儿子、孙子、女儿、孙女,并他的子子孙孙,一同带到埃及。
filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
8 来到埃及的以色列人名字记在下面。雅各和他的儿孙:雅各的长子是吕便。
Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10 西缅的儿子是耶母利、雅悯、阿辖、雅斤、琐辖,还有迦南女子所生的扫罗。
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12 犹大的儿子是珥、俄南、示拉、法勒斯、谢拉;惟有珥与俄南死在迦南地。法勒斯的儿子是希斯 、哈母勒。
Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron.
Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
15 这是利亚在巴旦·亚兰给雅各所生的儿子,还有女儿底拿。儿孙共有三十三人。
Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres.
16 迦得的儿子是洗非芸、哈基、书尼、以斯本、以利、亚罗底、亚列利。
Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
17 亚设的儿子是音拿、亦施瓦、亦施韦、比利亚,还有他们的妹子西拉。比利亚的儿子是希别、玛结。
Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18 这是拉班给他女儿利亚的婢女悉帕从雅各所生的儿孙,共有十六人。
hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. et hos genuit Iacob sedecim animas.
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
20 约瑟在埃及地生了玛拿西和以法莲,就是安城的祭司波提非拉的女儿亚西纳给约瑟生的。
Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21 便雅悯的儿子是比拉、比结、亚实别、基拉、乃幔、以希、罗实、母平、户平、亚勒。
Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ, quatuordecim.
Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem.
25 这是拉班给他女儿拉结的婢女辟拉从雅各所生的儿孙,共有七人。
Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem.
26 那与雅各同到埃及的,除了他儿妇之外,凡从他所生的,共有六十六人。
Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
27 还有约瑟在埃及所生的两个儿子。雅各家来到埃及的共有七十人。
Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
28 雅各打发犹大先去见约瑟,请派人引路往歌珊去;于是他们来到歌珊地。
Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen.
29 约瑟套车往歌珊去,迎接他父亲以色列,及至见了面,就伏在父亲的颈项上,哭了许久。
Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit.
30 以色列对约瑟说:“我既得见你的面,知道你还在,就是死我也甘心。”
Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
31 约瑟对他的弟兄和他父的全家说:“我要上去告诉法老,对他说:‘我的弟兄和我父的全家从前在迦南地,现今都到我这里来了。
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:
32 他们本是牧羊的人,以养牲畜为业;他们把羊群牛群和一切所有的都带来了。’
et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
33 等法老召你们的时候,问你们说:‘你们以何事为业?’
Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
34 你们要说:‘你的仆人,从幼年直到如今,都以养牲畜为业,连我们的祖宗也都以此为业。’这样,你们可以住在歌珊地,因为凡牧羊的都被埃及人所厌恶。”
Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.