< 创世记 44 >
1 约瑟吩咐家宰说:“把粮食装满这些人的口袋,尽着他们的驴所能驮的,又把各人的银子放在各人的口袋里,
Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
2 并将我的银杯和那少年人籴粮的银子一同装在他的口袋里。”家宰就照约瑟所说的话行了;
Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
4 他们出城走了不远,约瑟对家宰说:“起来,追那些人去,追上了就对他们说:‘你们为什么以恶报善呢?
Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
5 这不是我主人饮酒的杯吗?岂不是他占卜用的吗?你们这样行是作恶了。’”
scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
7 他们回答说:“我主为什么说这样的话呢?你仆人断不能做这样的事。
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
8 你看,我们从前在口袋里所见的银子,尚且从迦南地带来还你,我们怎能从你主人家里偷窃金银呢?
pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
9 你仆人中无论在谁那里搜出来,就叫他死,我们也作我主的奴仆。”
apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
10 家宰说:“现在就照你们的话行吧!在谁那里搜出来,谁就作我的奴仆;其余的都没有罪。”
Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
11 于是他们各人急忙把口袋卸在地上,各人打开口袋。
Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
12 家宰就搜查,从年长的起到年幼的为止,那杯竟在便雅悯的口袋里搜出来。
Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
13 他们就撕裂衣服,各人把驮子抬在驴上,回城去了。
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
14 犹大和他弟兄们来到约瑟的屋中,约瑟还在那里,他们就在他面前俯伏于地。
Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
15 约瑟对他们说:“你们做的是什么事呢?你们岂不知像我这样的人必能占卜吗?”
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
16 犹大说:“我们对我主说什么呢?还有什么话可说呢?我们怎能自己表白出来呢? 神已经查出仆人的罪孽了。我们与那在他手中搜出杯来的都是我主的奴仆。”
Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
17 约瑟说:“我断不能这样行!在谁的手中搜出杯来,谁就作我的奴仆;至于你们,可以平平安安地上你们父亲那里去。”
Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
18 犹大挨近他,说:“我主啊,求你容仆人说一句话给我主听,不要向仆人发烈怒,因为你如同法老一样。
Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
19 我主曾问仆人们说:‘你们有父亲有兄弟没有?’
dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
20 我们对我主说:‘我们有父亲,已经年老,还有他老年所生的一个小孩子。他哥哥死了,他母亲只撇下他一人,他父亲疼爱他。’
et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.
21 你对仆人说:‘把他带到我这里来,叫我亲眼看看他。’
Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
22 我们对我主说:‘童子不能离开他父亲,若是离开,他父亲必死。’
Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
23 你对仆人说:‘你们的小兄弟若不与你们一同下来,你们就不得再见我的面。’
Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
24 我们上到你仆人—我们父亲那里,就把我主的话告诉了他。
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
26 我们就说:‘我们不能下去。我们的小兄弟若和我们同往,我们就可以下去。因为,小兄弟若不与我们同往,我们必不得见那人的面。’
Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
27 你仆人—我父亲对我们说:‘你们知道我的妻子给我生了两个儿子。
Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 一个离开我出去了;我说他必是被撕碎了,直到如今我也没有见他。
Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
29 现在你们又要把这个带去离开我,倘若他遭害,那便是你们使我白发苍苍、悲悲惨惨地下阴间去了。’ (Sheol )
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Sheol )
30 我父亲的命与这童子的命相连。如今我回到你仆人—我父亲那里,若没有童子与我们同在,
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
31 我们的父亲见没有童子,他就必死。这便是我们使你仆人—我们的父亲白发苍苍、悲悲惨惨地下阴间去了。 (Sheol )
videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. (Sheol )
32 因为仆人曾向我父亲为这童子作保,说:‘我若不带他回来交给父亲,我便在父亲面前永远担罪。’
Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
33 现在求你容仆人住下,替这童子作我主的奴仆,叫童子和他哥哥们一同上去。
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
34 若童子不和我同去,我怎能上去见我父亲呢?恐怕我看见灾祸临到我父亲身上。”
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.