< 出埃及记 29 >
1 “你使亚伦和他儿子成圣,给我供祭司的职分,要如此行:取一只公牛犊,两只无残疾的公绵羊,
Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
2 无酵饼和调油的无酵饼,与抹油的无酵薄饼;这都要用细麦面做成。
panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies.
3 这饼要装在一个筐子里,连筐子带来,又把公牛和两只公绵羊牵来。
Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes.
Et Aaron, ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
5 要给亚伦穿上内袍和以弗得的外袍,并以弗得,又带上胸牌,束上以弗得巧工织的带子。
indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
Et pones tiaram in capite eius, et laminam sanctam super tiaram,
et oleum unctionis fundes super caput eius: atque hoc ritu consecrabitur.
Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
9 给亚伦和他儿子束上腰带,包上裹头巾,他们就凭永远的定例得了祭司的职任。又要将亚伦和他儿子分别为圣。
Aaron scilicet et liberos eius, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
10 “你要把公牛牵到会幕前,亚伦和他儿子要按手在公牛的头上。
applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,
et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi testimonii.
12 要取些公牛的血,用指头抹在坛的四角上,把血都倒在坛脚那里。
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
13 要把一切盖脏的脂油与肝上的网子,并两个腰子和腰子上的脂油,都烧在坛上。
Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum iecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare:
14 只是公牛的皮、肉、粪都要用火烧在营外。这牛是赎罪祭。
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
15 “你要牵一只公绵羊来,亚伦和他儿子要按手在这羊的头上。
Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus.
Quem cum mactaveris, tolles de sanguine eius, et fundes circa altare.
17 要把羊切成块子,洗净五脏和腿,连块子带头,都放在一处。
ipsum autem arietem secabis in frustra. lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius.
18 要把全羊烧在坛上,是给耶和华献的燔祭,是献给耶和华为馨香的火祭。
Et offeres totum arietem in incensum super altare: oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
19 “你要将那一只公绵羊牵来,亚伦和他儿子要按手在羊的头上。
Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus.
20 你要宰这羊,取点血抹在亚伦的右耳垂上和他儿子的右耳垂上,又抹在他们右手的大拇指上和右脚的大拇指上;并要把血洒在坛的四围。
Quem cum immolaveris, sumes de sanguine eius, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum eius, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
21 你要取点膏油和坛上的血,弹在亚伦和他的衣服上,并他儿子和他儿子的衣服上,他们和他们的衣服就一同成圣。
Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
22 “你要取这羊的脂油和肥尾巴,并盖脏的脂油与肝上的网子,两个腰子和腰子上的脂油并右腿(这是承接圣职所献的羊)。
tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum iecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis:
23 再从耶和华面前装无酵饼的筐子中取一个饼,一个调油的饼和一个薄饼,
tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini:
24 都放在亚伦的手上和他儿子的手上,作为摇祭,在耶和华面前摇一摇。
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
25 要从他们手中接过来,烧在耶和华面前坛上的燔祭上,是献给耶和华为馨香的火祭。
Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio eius est.
26 “你要取亚伦承接圣职所献公羊的胸,作为摇祭,在耶和华面前摇一摇,这就可以作你的分。
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
27 那摇祭的胸和举祭的腿,就是承接圣职所摇的、所举的,是归亚伦和他儿子的。这些你都要成为圣,
Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
28 作亚伦和他子孙从以色列人中永远所得的分,因为是举祭。这要从以色列人的平安祭中,作为献给耶和华的举祭。
quo initiatus est Aaron et filii eius, cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
29 “亚伦的圣衣要留给他的子孙,可以穿着受膏,又穿着承接圣职。
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
30 他的子孙接续他当祭司的,每逢进会幕在圣所供职的时候,要穿七天。
Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in Sanctuario.
Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes eius in loco sancto:
32 亚伦和他儿子要在会幕门口吃这羊的肉和筐内的饼。
quibus vescetur Aaron et filii eius. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
33 他们吃那些赎罪之物,好承接圣职,使他们成圣;只是外人不可吃,因为这是圣物。
ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
34 那承接圣职所献的肉或饼,若有一点留到早晨,就要用火烧了,不可吃这物,因为是圣物。
Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni: non comedentur, quia sanctificata sunt.
35 “你要这样照我一切所吩咐的,向亚伦和他儿子行承接圣职的礼七天。
Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum:
36 每天要献公牛一只为赎罪祭。你洁净坛的时候,坛就洁净了;且要用膏抹坛,使坛成圣。
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
37 要洁净坛七天,使坛成圣,坛就成为至圣。凡挨着坛的都成为圣。”
Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum. omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
Hoc est quod facies in altari: Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,
unum agnum mane, et alterum vespere,
40 和这一只羊羔同献的,要用细面伊法十分之一与捣成的油一欣四分之一调和,又用酒一欣四分之一作为奠祭。
decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensuræ in agno uno.
41 那一只羊羔要在黄昏的时候献上,照着早晨的素祭和奠祭的礼办理,作为献给耶和华馨香的火祭。
Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinæ oblationis, et iuxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
42 这要在耶和华面前、会幕门口,作你们世世代代常献的燔祭。我要在那里与你们相会,和你们说话。
sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
43 我要在那里与以色列人相会,会幕就要因我的荣耀成为圣。
Ibique præcipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea.
44 我要使会幕和坛成圣,也要使亚伦和他的儿子成圣,给我供祭司的职分。
Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus,
46 他们必知道我是耶和华—他们的 神,是将他们从埃及地领出来的,为要住在他们中间。我是耶和华—他们的 神。”
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de Terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.