< 出埃及记 19 >

1 以色列人出埃及地以后,满了三个月的那一天,就来到西奈的旷野。
Mense tertio egressionis Israel de Terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
2 他们离了利非订,来到西奈的旷野,就在那里的山下安营。
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
3 摩西到 神那里,耶和华从山上呼唤他说:“你要这样告诉雅各家,晓谕以色列人说:
Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Hæc dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:
4 ‘我向埃及人所行的事,你们都看见了,且看见我如鹰将你们背在翅膀上,带来归我。
Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
5 如今你们若实在听从我的话,遵守我的约,就要在万民中作属我的子民,因为全地都是我的。
Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra.
6 你们要归我作祭司的国度,为圣洁的国民。’这些话你要告诉以色列人。”
Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israel.
7 摩西去召了民间的长老来,将耶和华所吩咐他的话都在他们面前陈明。
Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
8 百姓都同声回答说:“凡耶和华所说的,我们都要遵行。”摩西就将百姓的话回复耶和华。
Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
9 耶和华对摩西说:“我要在密云中临到你那里,叫百姓在我与你说话的时候可以听见,也可以永远信你了。”于是,摩西将百姓的话奏告耶和华。
ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
10 耶和华又对摩西说:“你往百姓那里去,叫他们今天明天自洁,又叫他们洗衣服。
Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
11 到第三天要预备好了,因为第三天耶和华要在众百姓眼前降临在西奈山上。
Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 你要在山的四围给百姓定界限,说:‘你们当谨慎,不可上山去,也不可摸山的边界;凡摸这山的,必要治死他。
Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
13 不可用手摸他,必用石头打死,或用箭射透;无论是人是牲畜,都不得活。到角声拖长的时候,他们才可到山根来。’”
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
14 摩西下山往百姓那里去,叫他们自洁,他们就洗衣服。
Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
15 他对百姓说:“到第三天要预备好了。不可亲近女人。”
ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
16 到了第三天早晨,在山上有雷轰、闪电,和密云,并且角声甚大,营中的百姓尽都发颤。
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
17 摩西率领百姓出营迎接 神,都站在山下。
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18 西奈全山冒烟,因为耶和华在火中降于山上。山的烟气上腾,如烧窑一般,遍山大大地震动。
Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis.
19 角声渐渐地高而又高,摩西就说话, 神有声音答应他。
Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
20 耶和华降临在西奈山顶上,耶和华召摩西上山顶,摩西就上去。
Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21 耶和华对摩西说:“你下去嘱咐百姓,不可闯过来到我面前观看,恐怕他们有多人死亡;
dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22 又叫亲近我的祭司自洁,恐怕我忽然出来击杀他们。”
Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
23 摩西对耶和华说:“百姓不能上西奈山,因为你已经嘱咐我们说:‘要在山的四围定界限,叫山成圣。’”
Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
24 耶和华对他说:“下去吧,你要和亚伦一同上来;只是祭司和百姓不可闯过来上到我面前,恐怕我忽然出来击杀他们。”
Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
25 于是摩西下到百姓那里告诉他们。
Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.

< 出埃及记 19 >