< 以斯帖记 6 >
Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
2 正遇见书上写着说:王的太监中有两个守门的,辟探和提列,想要下手害亚哈随鲁王,末底改将这事告诉王后。
ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset Mardochæus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum iugulare cupientium.
3 王说:“末底改行了这事,赐他什么尊荣爵位没有?”伺候王的臣仆回答说:“没有赐他什么。”
Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
4 王说:“谁在院子里?”(那时哈曼正进王宫的外院,要求王将末底改挂在他所预备的木架上。)
Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
5 臣仆说:“哈曼站在院内。”王说:“叫他进来。”
Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
6 哈曼就进去。王问他说:“王所喜悦尊荣的人,当如何待他呢?”哈曼心里说:“王所喜悦尊荣的,不是我是谁呢?”
Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum,
9 都交给王极尊贵的一个大臣,命他将衣服给王所喜悦尊荣的人穿上,使他骑上马,走遍城里的街市,在他面前宣告说:王所喜悦尊荣的人,就如此待他。”
et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
10 王对哈曼说:“你速速将这衣服和马,照你所说的,向坐在朝门的犹大人末底改去行。凡你所说的,一样不可缺。”
Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Iudæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
11 于是哈曼将朝服给末底改穿上,使他骑上马,走遍城里的街市,在他面前宣告说:“王所喜悦尊荣的人,就如此待他。”
Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
12 末底改仍回到朝门,哈曼却忧忧闷闷地蒙着头,急忙回家去了,
Reversusque est Mardochæus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
13 将所遇的一切事详细说给他的妻细利斯和他的众朋友听。他的智慧人和他的妻细利斯对他说:“你在末底改面前始而败落,他如果是犹大人,你必不能胜他,终必在他面前败落。”
narravitque Zares uxori suæ, et amicis omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius.
14 他们还与哈曼说话的时候,王的太监来催哈曼快去赴以斯帖所预备的筵席。
Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.