< 传道书 7 >
1 名誉强如美好的膏油;人死的日子胜过人生的日子。
Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
2 往遭丧的家去, 强如往宴乐的家去; 因为死是众人的结局, 活人也必将这事放在心上。
Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
4 智慧人的心在遭丧之家; 愚昧人的心在快乐之家。
Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
6 愚昧人的笑声, 好像锅下烧荆棘的爆声; 这也是虚空。
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
8 事情的终局强如事情的起头; 存心忍耐的,胜过居心骄傲的。
Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
9 你不要心里急躁恼怒, 因为恼怒存在愚昧人的怀中。
Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
10 不要说: 先前的日子强过如今的日子, 是什么缘故呢? 你这样问,不是出于智慧。
Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
11 智慧和产业并好, 而且见天日的人得智慧更为有益。
Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
12 因为智慧护庇人, 好像银钱护庇人一样。 惟独智慧能保全智慧人的生命。 这就是知识的益处。
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
13 你要察看 神的作为; 因 神使为曲的,谁能变为直呢?
Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
14 遇亨通的日子你当喜乐;遭患难的日子你当思想;因为 神使这两样并列,为的是叫人查不出身后有什么事。
In die bona fruere bonis, et malam diem praecave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
15 有义人行义,反致灭亡;有恶人行恶,倒享长寿。这都是我在虚度之日中所见过的。
Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
16 不要行义过分,也不要过于自逞智慧,何必自取败亡呢?
Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
17 不要行恶过分,也不要为人愚昧,何必不到期而死呢?
Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
18 你持守这个为美,那个也不要松手;因为敬畏 神的人,必从这两样出来。
Bonum est te sustentare iustum, et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
21 人所说的一切话,你不要放在心上,恐怕听见你的仆人咒诅你。
Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
23 我曾用智慧试验这一切事;我说,要得智慧,智慧却离我远。
Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
25 我转念,一心要知道,要考察,要寻求智慧和万事的理由;又要知道邪恶为愚昧,愚昧为狂妄。
Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
26 我得知有等妇人比死还苦:她的心是网罗,手是锁链。凡蒙 神喜悦的人必能躲避她;有罪的人却被她缠住了。
et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
27 传道者说:“看哪,一千男子中,我找到一个正直人,但众女子中,没有找到一个。”我将这事一一比较,要寻求其理,我心仍要寻找,却未曾找到。
Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
29 我所找到的只有一件,就是 神造人原是正直,但他们寻出许多巧计。
Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?