< 传道书 1 >
Verba Ecclesiastae, filii David, regis Ierusalem.
2 传道者说:虚空的虚空, 虚空的虚空,凡事都是虚空。
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
3 人一切的劳碌, 就是他在日光之下的劳碌,有什么益处呢?
Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?
Generatio praeterit, et generatio advenit: terra autem in aeternum stat.
Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,
6 风往南刮,又向北转, 不住地旋转,而且返回转行原道。
gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
7 江河都往海里流,海却不满; 江河从何处流,仍归还何处。
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
8 万事令人厌烦, 人不能说尽。 眼看,看不饱; 耳听,听不足。
Cunctae res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
9 已有的事后必再有; 已行的事后必再行。 日光之下并无新事。
Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est.
10 岂有一件事人能指着说这是新的? 哪知,在我们以前的世代早已有了。
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.
11 已过的世代,无人记念; 将来的世代,后来的人也不记念。
Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem,
13 我专心用智慧寻求、查究天下所做的一切事,乃知 神叫世人所经练的是极重的劳苦。
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
14 我见日光之下所做的一切事,都是虚空,都是捕风。
Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
16 我心里议论说:我得了大智慧,胜过我以前在耶路撒冷的众人,而且我心中多经历智慧和知识的事。
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
17 我又专心察明智慧、狂妄,和愚昧,乃知这也是捕风。
Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,
18 因为多有智慧,就多有愁烦; 加增知识的,就加增忧伤。
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.