< 申命记 29 >
1 这是耶和华在摩押地吩咐摩西与以色列人立约的话,是在他和他们于何烈山所立的约之外。
Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in Terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb.
2 摩西召了以色列众人来,对他们说:“耶和华在埃及地,在你们眼前向法老和他众臣仆,并他全地所行的一切事,你们都看见了,
Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in Terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universæque terræ illius,
tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,
4 但耶和华到今日没有使你们心能明白,眼能看见,耳能听见。
et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem.
5 我领你们在旷野四十年,你们身上的衣服并没有穿破,脚上的鞋也没有穿坏。
Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
6 你们没有吃饼,也没有喝清酒浓酒。这要使你们知道,耶和华是你们的 神。
Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
7 你们来到这地方,希实本王西宏、巴珊王噩都出来与我们交战,我们就击杀了他们,
Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,
8 取了他们的地给吕便支派、迦得支派,和玛拿西半支派为业。
et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse.
9 所以你们要谨守遵行这约的话,好叫你们在一切所行的事上亨通。
Custodite ergo verba pacti huius, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis.
10 “今日,你们的首领、族长、长老、官长、以色列的男丁,你们的妻子儿女,和营中寄居的,以及为你们劈柴挑水的人,都站在耶和华—你们的 神面前,
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac maiores natu, atque doctores, omnis populus Israel,
liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his, qui comportant aquas:
12 为要你顺从耶和华—你 神今日与你所立的约,向你所起的誓。
ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum:
13 这样,他要照他向你所应许的话,又向你列祖亚伯拉罕、以撒、雅各所起的誓,今日立你作他的子民,他作你的 神。
ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob.
Nec vobis solis ego hoc fœdus ferio, et hæc iuramenta confirmo,
15 凡与我们一同站在耶和华—我们 神面前的,并今日不在我们这里的人,我也与他们立这约,起这誓。
sed cunctis præsentibus et absentibus.
16 “我们曾住过埃及地,也从列国经过;这是你们知道的。
Vos enim nostis quomodo habitaverimus in Terra Ægypti, et quo modo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
17 你们也看见他们中间可憎之物,并他们木、石、金、银的偶像。
vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant.
18 惟恐你们中间,或男或女,或族长或支派长,今日心里偏离耶和华—我们的 神,去事奉那些国的神;又怕你们中间有恶根生出苦菜和茵 来,
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro: ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
19 听见这咒诅的话,心里仍是自夸说:‘我虽然行事心里顽梗,连累众人,却还是平安。’
Cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,
20 耶和华必不饶恕他;耶和华的怒气与愤恨要向他发作,如烟冒出,将这书上所写的一切咒诅都加在他身上。耶和华又要从天下涂抹他的名,
et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor eius fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen eius sub cælo,
21 也必照着写在律法书上、约中的一切咒诅将他从以色列众支派中分别出来,使他受祸。
et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones, quæ in Libro legis huius ac fœderis continentur.
22 你们的后代,就是以后兴起来的子孙,和远方来的外人,看见这地的灾殃,并耶和华所降与这地的疾病,
Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas Terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
23 又看见遍地有硫磺,有盐卤,有火迹,没有耕种,没有出产,连草都不生长—好像耶和华在忿怒中所倾覆的所多玛、蛾摩拉、押玛、洗扁一样—
sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
24 所看见的人,连万国人,都必问说:‘耶和华为何向此地这样行呢?这样大发烈怒是什么意思呢?’
Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus Terræ huic? Quæ est hæc ira furoris eius immensa?
25 人必回答说:‘是因这地的人离弃了耶和华—他们列祖的 神,领他们出埃及地的时候与他们所立的约,
Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de Terra Ægypti:
26 去事奉敬拜素不认识的别神,是耶和华所未曾给他们安排的。
et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi:
27 所以耶和华的怒气向这地发作,将这书上所写的一切咒诅都降在这地上。
idcirco iratus est furor Domini contra Terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt:
28 耶和华在怒气、忿怒、大恼恨中将他们从本地拔出来,扔在别的地上,像今日一样。’
et eiecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
29 “隐秘的事是属耶和华—我们 神的;惟有明显的事是永远属我们和我们子孙的,好叫我们遵行这律法上的一切话。”
Abscondita, Domino Deo nostro: quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.