< 申命记 22 >

1 “你若看见弟兄的牛或羊失迷了路,不可佯为不见,总要把它牵回来交给你的弟兄。
Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis: sed reduces fratri tuo,
2 你弟兄若离你远,或是你不认识他,就要牵到你家去,留在你那里,等你弟兄来寻找就还给他。
etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat.
3 你的弟兄无论失落什么,或是驴,或是衣服,你若遇见,都要这样行,不可佯为不见。
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
4 你若看见弟兄的牛或驴跌倒在路上,不可佯为不见,总要帮助他拉起来。
Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
5 “妇女不可穿戴男子所穿戴的,男子也不可穿妇女的衣服,因为这样行都是耶和华—你 神所憎恶的。
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.
6 “你若路上遇见鸟窝,或在树上或在地上,里头有雏或有蛋,母鸟伏在雏上或在蛋上,你不可连母带雏一并取去。
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,
7 总要放母,只可取雏;这样你就可以享福,日子得以长久。
sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
8 “你若建造房屋,要在房上的四围安栏杆,免得有人从房上掉下来,流血的罪就归于你家。
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente illo, et in praeceps ruente.
9 “不可把两样种子种在你的葡萄园里,免得你撒种所结的和葡萄园的果子都要充公。
Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10 不可并用牛、驴耕地。
Non arabis in bove simul et asino.
11 不可穿羊毛、细麻两样搀杂料做的衣服。
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12 “你要在所披的外衣上四围做 子。”
Funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.
13 “人若娶妻,与她同房之后恨恶她,
Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
14 信口说她,将丑名加在她身上,说:‘我娶了这女子,与她同房,见她没有贞洁的凭据’;
quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, obiiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:
15 女子的父母就要把女子贞洁的凭据拿出来,带到本城门长老那里。
tollent eam pater et mater eius, et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt:
16 女子的父亲要对长老说:‘我将我的女儿给这人为妻,他恨恶她,
et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit,
17 信口说她,说:我见你的女儿没有贞洁的凭据;其实这就是我女儿贞洁的凭据。’父母就把那布铺在本城的长老面前。
imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. expandent vestimentum coram senioribus civitatis:
18 本城的长老要拿住那人,惩治他,
apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
19 并要罚他一百舍客勒银子,给女子的父亲,因为他将丑名加在以色列的一个处女身上。女子仍作他的妻,终身不可休她。
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
20 但这事若是真的,女子没有贞洁的凭据,
Quod si verum est quod obiicit, et non est in puella inventa virginitas:
21 就要将女子带到她父家的门口,本城的人要用石头将她打死;因为她在父家行了淫乱,在以色列中做了丑事。这样,就把那恶从你们中间除掉。
eiicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.
22 “若遇见人与有丈夫的妇人行淫,就要将奸夫淫妇一并治死。这样,就把那恶从以色列中除掉。
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel.
23 “若有处女已经许配丈夫,有人在城里遇见她,与她行淫,
Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
24 你们就要把这二人带到本城门,用石头打死—女子是因为虽在城里却没有喊叫;男子是因为玷污别人的妻。这样,就把那恶从你们中间除掉。
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui. et auferes malum de medio tui.
25 “若有男子在田野遇见已经许配人的女子,强与她行淫,只要将那男子治死。
Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:
26 但不可办女子;她本没有该死的罪,这事就类乎人起来攻击邻舍,将他杀了一样。
puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam eius, ita et puella perpessa est.
27 因为男子是在田野遇见那已经许配人的女子,女子喊叫,并无人救她。
sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
28 “若有男子遇见没有许配人的处女,抓住她,与她行淫,被人看见,
Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad iudicium venerit:
29 这男子就要拿五十舍客勒银子给女子的父亲;因他玷污了这女子,就要娶她为妻,终身不可休她。
dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
30 “人不可娶继母为妻;不可掀开他父亲的衣襟。”
Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum eius.

< 申命记 22 >