< 申命记 14 >
1 “你们是耶和华—你们 神的儿女。不可为死人用刀划身,也不可将额上剃光;
Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo.
2 因为你归耶和华—你 神为圣洁的民,耶和华从地上的万民中拣选你特作自己的子民。”
Quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
Ne comedatis quæ immunda sunt.
Hoc est animal, quod comedere debetis, bovem, et ovem, et capram,
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
Omne animal quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7 但那些倒嚼或是分蹄之中不可吃的乃是骆驼、兔子、沙番—因为是倒嚼不分蹄,就与你们不洁净;
De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 猪—因为是分蹄却不倒嚼,就与你们不洁净。这些兽的肉,你们不可吃,死的也不可摸。
Sus quoque quoniam dividat ungulam, et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: Quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
Omnes aves mundas comedite.
Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
ixion, et vulturem ac milvum iuxta genus suum:
et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genus suum:
herodium ac cygnum, et ibin,
ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
Omne quod mundum est, comedite.
21 “凡自死的,你们都不可吃,可以给你城里寄居的吃,或卖与外人吃,因为你是归耶和华—你 神为圣洁的民。 “不可用山羊羔母的奶煮山羊羔。”
Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
22 “你要把你撒种所产的,就是你田地每年所出的,十分取一分;
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
23 又要把你的五谷、新酒、和油的十分之一,并牛群羊群中头生的,吃在耶和华—你 神面前,就是他所选择要立为他名的居所。这样,你可以学习时常敬畏耶和华—你的 神。
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 当耶和华—你 神赐福与你的时候,耶和华—你 神所选择要立为他名的地方若离你太远,那路也太长,使你不能把这物带到那里去,
Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
25 你就可以换成银子,将银子包起来,拿在手中,往耶和华—你 神所要选择的地方去。
vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus:
26 你用这银子,随心所欲,或买牛羊,或买清酒浓酒,凡你心所想的都可以买;你和你的家属在耶和华—你 神的面前吃喝快乐。
et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
27 “住在你城里的利未人,你不可丢弃他,因为他在你们中间无分无业。
et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
28 每逢三年的末一年,你要将本年的土产十分之一都取出来,积存在你的城中。
Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore: et repones intra ianuas tuas.
29 在你城里无分无业的利未人,和你城里寄居的,并孤儿寡妇,都可以来,吃得饱足。这样,耶和华—你的 神必在你手里所办的一切事上赐福与你。”
Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.