< 但以理书 9 >
1 米底亚族亚哈随鲁的儿子大流士立为迦勒底国的王元年,
In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum qui imperavit super regnum Chaldaeorum
2 就是他在位第一年,我—但以理从书上得知耶和华的话临到先知耶利米,论耶路撒冷荒凉的年数,七十年为满。
Anno uno regni eius ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere
4 我向耶和华—我的 神祈祷、认罪,说:“主啊,大而可畏的 神,向爱主、守主诫命的人守约施慈爱。
Et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua
Peccavimus iniquitatem fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis
6 没有听从你仆人众先知奉你名向我们君王、首领、列祖,和国中一切百姓所说的话。
Non obedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae
7 主啊,你是公义的,我们是脸上蒙羞的;因我们犹大人和耶路撒冷的居民,并以色列众人,或在近处,或在远处,被你赶到各国的人,都得罪了你,正如今日一样。
Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Ierusalem et omni Israel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te
8 主啊,我们和我们的君王、首领、列祖因得罪了你,就都脸上蒙羞。
Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt
9 主—我们的 神是怜悯饶恕人的,我们却违背了他,
Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te
10 也没有听从耶和华—我们 神的话,没有遵行他借仆人众先知向我们所陈明的律法。
et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas
11 以色列众人都犯了你的律法,偏行,不听从你的话;因此,在你仆人摩西律法上所写的咒诅和誓言都倾在我们身上,因我们得罪了 神。
Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei quia peccavimus ei
12 他使大灾祸临到我们,成就了警戒我们和审判我们官长的话;原来在普天之下未曾行过像在耶路撒冷所行的。
Et statuit sermones suos quos locutus est super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superinduceret in nos magnum malum quale numquam fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Ierusalem
13 这一切灾祸临到我们身上是照摩西律法上所写的,我们却没有求耶和华—我们 神的恩典,使我们回头离开罪孽,明白你的真理。
Sicut scriptum est in lege Moysi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam
14 所以耶和华留意使这灾祸临到我们身上,因为耶和华—我们的 神在他所行的事上都是公义;我们并没有听从他的话。
Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius
15 主—我们的 神啊,你曾用大能的手领你的子民出埃及地,使自己得了名,正如今日一样。我们犯了罪,作了恶。
Et nunc Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus iniquitatem fecimus
16 主啊,求你按你的大仁大义,使你的怒气和忿怒转离你的城耶路撒冷,就是你的圣山。耶路撒冷和你的子民,因我们的罪恶和我们列祖的罪孽被四围的人羞辱。
Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum
17 我们的 神啊,现在求你垂听仆人的祈祷恳求,为自己使脸光照你荒凉的圣所。
Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est propter temetipsum
18 我的 神啊,求你侧耳而听,睁眼而看,眷顾我们荒凉之地和称为你名下的城。我们在你面前恳求,原不是因自己的义,乃因你的大怜悯。
Inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis
19 求主垂听,求主赦免,求主应允而行,为你自己不要迟延。我的 神啊,因这城和这民都是称为你名下的。”
Exaudi Domine placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum
20 我说话,祷告,承认我的罪和本国之民以色列的罪,为我 神的圣山,在耶和华—我 神面前恳求。
Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei
21 我正祷告的时候,先前在异象中所见的那位加百列,奉命迅速飞来,约在献晚祭的时候,按手在我身上。
Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram in visione a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini
22 他指教我说:“但以理啊,现在我出来要使你有智慧,有聪明。
Et docuit me et locutus est mihi dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te et intelligeres
23 你初恳求的时候,就发出命令,我来告诉你,因你大蒙眷爱;所以你要思想明白这以下的事和异象。
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellige visionem
24 “为你本国之民和你圣城,已经定了七十个七。要止住罪过,除净罪恶,赎尽罪孽,引进永义,封住异象和预言,并膏至圣者。
Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur Sanctus sanctorum
25 你当知道,当明白,从出令重新建造耶路撒冷,直到有受膏君的时候,必有七个七和六十二个七。正在艰难的时候,耶路撒冷城连街带濠都必重新建造。
Scito ergo et animadverte Ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum
26 过了六十二个七,那受膏者必被剪除,一无所有;必有一王的民来毁灭这城和圣所,至终必如洪水冲没。必有争战,一直到底,荒凉的事已经定了。
Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio
27 一七之内,他必与许多人坚定盟约;一七之半,他必使祭祀与供献止息。那行毁坏可憎的如飞而来,并且有忿怒倾在那行毁坏的身上,直到所定的结局。”
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio